라틴어 문장 검색

Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in iis odor foedus est, maximeque ubi post haec orta deiectio est, protinus moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui cetera parte anni traxerunt, resolvuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장82)
In coxae vero doloribus si vehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, alvus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri poterit nisi aut vere aut autumno.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장125)
Quartana aestiva brevis, autumnalis fere longa est maximeque quae coepit hieme adpropinquante.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장134)
Maturius etiam puero quam iuveni, aestate quam hieme dari debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장39)
Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장79)
Per omne vero tempus utendum est exercitatione, fricatione, si hiemps est, balineo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 24장19)
In hoc casu per hiemem locis maritumis, per aestatem . . . mediterraneis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장45)
Perfusionibus corporis multa prodest ex aqua, si hiemps est, calida, si aestas, tepida;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장26)
Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장37)
quod fere vere autumnove fieri solet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장10)
ideoque perniciosissimus autumnus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장45)
Hieme saepius fascia circumire debet, aestate quotiens necesse est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장201)
id, si hiemps est, egelida;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장174)
Sed ea curatio vere esse debet aut certe ante hiemem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장51)
Quae solvere, si accidit, maturius oportet, et fovere aqua per aestatem frigida, per hiemem egelida;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장139)

SEARCH

MENU NAVIGATION