라틴어 문장 검색

O nomen dulce libertatis!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 14:2)
Bibere autem solitas ferunt loream, passum, murrinam et quae id genus sapiant potu dulcia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIII 3:1)
Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea Liberi bellaria.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 8:3)
Idem Matius in isdem Mimiambis edulcare dicit, quod est 'dulcius reddere,' in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXV 3:1)
CUM Favorino Romae dies plerumque totos eramus tenebatque animos nostros homo ille fandi dulcissimus atque eum, quoquo iret, quasi ex lingua prorsum eius capti prosequebamur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 2:1)
Ac posteaquam introducti pueri puellaeque sunt, iucundum in modum ̓Ανακρεόντεια pleraque et Sapphica et poetarum quoque recentium ἐλεγεῖα quaedam erotica dulcia et venusta cecinerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 5:1)
Atque item alios versus eiusdem addidit, non hercle minus dulces quam priores:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IX 13:1)
Cum semihiulco savio Meo puellum savior Dulcemque florem spiritus Duco ex aperto tramite, Anima male aegra et saucia Cucurrit ad labeas , Rictuinque in oris pervium Et labra pueri mollia, Rimata itineri transitus, Ut transiliret, nititur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XI 5:1)
ANNIANUS poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus vindemiam hilare atque amoeniter.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 2:1)
Hoc rigore rex magna apud populum suum incurrit obloquia, tam ob rationes status quam ob confiscationem tam amplam, ei reddita sunt dulciora.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:13)
Verum rex, tum ut decorum servaret erga regem Gallum, cui se devinctum profitebatur, tum quod revera belli potius ostentandi quam gerendi erat cupidus, iterum solennes legatos ad regem Gallum misit, qui ei intimarent decretum ordinum et verbis dulcissimis intercessionem suam prius factam renovarent:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 25:5)
24. Aestate sequente rex ut matrem suam consolaretur, quam semper unice dilexit et reveritus est, atque ut fidem apud omnes faceret severitatem contra Stanleium (quam imposuit ei necessitas et ratio status) nihil prorsus amori suo erga Thomam fratrem eius detraxisse, profectus est ad Lathamam, ut cum matre et comite hilares aliquos ageret dies, ibique moram nonnullam fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 24:1)
At contra, salsum et dulce et acre et acidum et austerum et amarum, et similia, haec (inquam) omnia aeque sentiunt illi in quibus olfactus deest aut obturatur, ac quisquam alius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 276:9)
Vacuo animo esse et hilari ad horas cibi, somni, et exercitationis est ex optimis praeceptis ad prolongandam vitam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:13)
"O mi fida comes dulcisque per omnia fomes, Munere cuius ego iam longo tempore dego, Actenus his largis quas ficubus arbore spargis, Atque tuis micis tecum refouebar amicis!
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION