라틴어 문장 검색

An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum somnumque regis sui rumoribus augurantis?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 9:2)
Summum enim columen adfectantes satis honeste vel in secundo fastigio conspiciemur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 29:3)
nam etiam id terram laedit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 20:2)
Quod si ita est, nihil dubium est multo magis ab his improbatum esse etiam illum palmitem, qui frugifero loco natus fructum non attulisset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 21:3)
Nam si sagittam, id est superiorem partem malleoli, vituperandam censebant, cum esset eadem pars surculi frugiferi, quanto magis vel ex optima vitis parte natum flagellum, si est sterile, improbatum ab his ratio ipsa declarat?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 22:1)
Hanc sationem cultores Italiae plerique iure improbaverunt, quoniam plurimis dotibus praestat viviradix:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 14장 2:3)
et, quod de sacro numine poeta dicit, Et quocumque deus circum caput egit honestum, verum quocumque domini praesentia et oculi frequenter accessere, in ea parte maiorem in modum fructus exuberat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 4:3)
Cum vero natus est pullus, confestim licet indolem aestimare, si hilaris, si intrepidus, si neque conspectu novae rei neque 1 auditu 2 ferretur, si ante gregem procurrit, si lascivia et alacritate interdum et cursu certans aequales 3 exsuperat,4 si fossam sine cunctatione transilit, pontem flumenque transcendit, haec erunt honesti animi documenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 1:1)
variam et canam improbabis, quod sit incerti coloris.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 7:4)
Nam in vagis maxime est improbandus, quod eum facillime speculatur accipiter.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 9:3)
Sed quoniam sic mores occalluere, non ut haec usitata, verum ut maxime laudabilia et honesta iudicarentur,nos quoque ne videamur tot seculorum seri castigatores, hunc etiam quaestum villaticum patrisfamilias demonstrabimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 6:1)
nam prolixior ab omnibus improbatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 2:5)
nec aliter posse placari commilitonum manis quam si pectoribus impiis honesta vulnera accepissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장10)
quae domi cara, quae in castris honesta, memorat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장7)
quippe illic etiam honestae mortis usus, his inglorium exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION