라틴어 문장 검색

Non ergo integra est propositio dicentium aut honesta sunt, quae imperat pater, aut turpia, neque ὑγιε`σ et νόμιμον διεζευγμένον videri potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 22:1)
aut neque honesta sunt neque turpia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 22:3)
Nunc autem plerique, inquit, partis utriusque amici, quasi probe faciant, duos litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos advocatis malivolis aut avaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut lucri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XII 7:1)
In convivio autem frequenti loqui solum unum neque honestum est," inquit, neque commodum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 27:1)
Vix ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Favorini, qui videbatur esse in litteris veterator, Valerium, inquit, Probum audivi haec dicere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 6:1)
Numquam, inquit Favorinus, quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, vel subtilissimum brevitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 7:1)
dimidia et tribus confectis, vigilate atque attente verbum non probum vitavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 13:1)
feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 12:2)
De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 1:1)
VALERIUS PROBUS grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 2:1)
Quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto et alio in loco:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVI 7:2)
Quod si ita est, neque in Graeca neque in Latina lingua soloecismus probe dicitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XX 8:1)
Aderat, cum ille hoc dicit, reprehensor audaculus verborum, qui perpauca eademque a volgo protrita legerat habebatque nonnullas disciplinae grammaticae inauditiunculas, partim rudes inchoatasque, partim non probas, easque quasi pulverem ob oculos, cum adortus quemque fuerat, adspergebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 5:1)
Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione parum honestis et nimis audacibus ac non viri qui alioqui fuit, sed vafris ac fallaciosis et quasi Graecorum sophistarum sollertiis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 35:1)
Atque eas res contulit sensim miscuitque cum eo, quod neque facere neque velle per sese honestum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 48:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION