라틴어 문장 검색

Quidam etiam in acris aceti heminam frictum salem coiciunt, donec tabescere desinat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:2)
deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:3)
Vbi utrolibet modo curatum est, intus reponendum est, inponendaque plantago contrita uel folia salicis in aceto cocta, tum linteolum, et super lana;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 27:5)
Tum superdanda reprimentia sunt, maximeque lana sucida ex aceto et oleo.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 2:1)
et si nihil aliud est, cinis quoque maxime ex sarmentis (si is non est, quilibet alius) ex aceto uel etiam ex aqua coactus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 1장 2:3)
tum ulcus aceto eluere et inlinere uulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 7:3)
Tum aceto, cui uel salem uel nitrum aliquis adiecit, * eluitur, oraeque una sutura iunguntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:4)
Dein glutinantia inicienda, quibus aut spongiam aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 5:6)
Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda sed leuiter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto uel lana sucida uel spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 5:6)
Si quando autem in scrotum sanguis defluxit aliquidue concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:3)
Deligatum autem uulnus omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resoluendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana uel spongia:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:4)
quae ipsa, si robustus cubat, ex aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:4)
Post haec et farina hordiacia cum resina inicienda, et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adiectum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 3:2)
Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adiectum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 23:1)
ac super ulcus inponendum est duplex aut triplex linteolum aceto madens.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 23:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION