라틴어 문장 검색

Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferro flammaque minitantem ex urbe vel eiecimus vel emisimus vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 1:1)
Tum gelidum valido de pectore frigus anhelans corpore semifero magno Capricornus in orbe;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 112:6)
nolo verba exiliter exanimata exire, nolo inflata et quasi anhelata gravius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 41:2)
di immortales, qui me horror perfudit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 6 6:2)
sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut volumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 6 8:4)
deinde extra ducem paucosque praeterea (de principibus loquor) reliqui primum in ipso bello rapaces, deinde in oratione ita crudeles ut ipsam victoriam horrorem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 2:2)
"Scribimus inclusi, numeros ille, hic pede liber, grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet."
(페르시우스, 풍자, satire 116)
"tu neque anhelanti, coquitur dum massa camino, folle premis ventos, nec clauso murmure raucus nescio quid tecum grave corniearis inepte, nec seloppo tumidas intendis rumpere buccas."
(페르시우스, 풍자, satire 55)
Nam et Zeuxidos manus vidi nondum vetustatis iniuria victas, et Protogenis rudimenta cum ipsius naturae veritate certantia non sine quodam horrore tractavi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:2)
Prima quidem glacies et cana vincta pruina non pugnavit humus mitique horrore quievit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:2)
Ego contra damnatus et quasi quodam visu in horrorem perductus interrogare animum meum coepi, an vera voluptate fraudatus essem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 128:14)
nec desinit ante frigidus, adstrictis qui regnat in ossibus, horror quam tepidus laxo manavit corpore sudor.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 10:2)
Est ardalionum quaedam Romae natio, Trepide concursans, occupata in otio, Gratis anhelans, multa agendo nihil agens, Sibi molesta et aliis odiosissima.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Caesar ad atriensem.1)
Nullus horror in cultu, nulla tristitia, multum severitatis;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:1)
Horror omnium;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION