라틴어 문장 검색

Non enim erat via vel locus, quo non iacerent mortui, et erat tribulatio omnibus et dolor, videntes populum Christianum usque ad internitionem devastari.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:4)
Dum haec aguntur, episcopus gravi corruit infirmitate, diem clausit extremum in loculoque positus est in ipsa civitate.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:4)
Nemo tamen mortalium enumerare potest, qualia pericula ibi pertulerint, vel quot milia hominum in diversis praeliis ibi corruerint ex utraque parte;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:7)
et ecce equus eius subito corruens inter fossas, quas Nortmanni fecerant, illum deiecit ad terram.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:3)
"Res uili preciosa loco natique nitoris, Hac in sorde iacens nil mihi messis habes.
(ANONYMUS NEVELETI, De gallo et iaspide 2:2)
De se stultus homo subuersus turbine lingue Corruit et fortes ista procella rapit.
(ANONYMUS NEVELETI, De aquila et testudine 16:11)
Morbi mole iacet miluus matremque precatur, Vt superis pro se det sacra detque preces.
(ANONYMUS NEVELETI, De miluo egrotante 21:1)
Si negat ala tibi uentoso uicta flabello, Aut nece uinceris, aut semiuiua iaces.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:26)
tuto iacet hostis in antro.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:15)
quin ei nocens lingua mendaciorum et amaritudinum praeministra semper in fetutinis et olenticetis suis iaceat.
(아풀레이우스, 변명 8:4)
quid enim, si iuuenis, quid, si etiam senex adsistente me corruisset uel morbo corporis impeditus uel lubrico soli prolapsus?
(아풀레이우스, 변명 25:17)
haec enim friuola quae nominastis pleraque in litoribus omnibus congestim et aceruatim iacent et sine ullius opera quamlibet leuiter motis flucticulis ultro foras euoluuntur.
(아풀레이우스, 변명 33:2)
igitur ad praescriptum opinionis et famae confinxere puerum quempiam carmine cantatum remotis arbitris, secreto loco, arula et lucerna et paucis consciis testibus, ubi incantatus sit, corruisse, postea nescientem sui excitatum.
(아풀레이우스, 변명 40:4)
est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
negate Thallum multo prius, quam ego Oeam uenirem, corruere eo morbo solitum, medicis saepe numero ostensum, negent hoc conserui eius qui sunt in ministerio uestro;
(아풀레이우스, 변명 42:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION