라틴어 문장 검색

4. Illic ancoras iecit, atque ut animos plebis tentaret aliquos ex suis in littus exposuit, multa iactando de copiis quae praesto essent statim subsecuturis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:1)
32. Dies praelii insecuti fuit vicesimus secundus Iunii et dies Saturni (quem diem hebdomade rex pro fausto ducebat), etsi rex qua potuerat arte falsum diem in vulgus iecerat, ac si in animo haberet rebelles proximo die Lunae invadere, quo magis eos imparatos et ordinibus solutos deprehenderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:1)
2. Verum rex pro animi sui magnitudine aleam statim iecit, et incommodis se ex omni parte prodentibus recte appensis, et satis gnarus interregnum aut tituli suspensionem leges regni non permittere, sive amori erga familiam suam reliqua posthabens, sive titulum illum praeoptans qui sese sisteret maxime liberum et independentem, quin et natura atque animi constitutione minime in longum prospicere solitus, sed veluti fortunam ut apud se per diem mereretur conducere, titulo Lancastriae tanquam principali niti decrevit, reliquis autem duobus (videlicet nuptiarum et armorum) pro adminiculis tantummodo uti, priore ad secretam invidiam leniendam, posteriore ad murmura et contradictiones apertas compescendas, minime oblitus ipsum illum titulum Lancastriae per tres continuas regum successiones valuisse atque plane perpetuari potuisse nisi per iudicii debilitatem in principe postremo regnante defecisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 6:1)
Hoc tamen modo eos a votis suis solutos reddidit, et solita sua scilicet misericordia regali usus est ut neutiquam praesens esse vellet cum sanguinis subditorum suorum effunderetur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 11:7)
Atque insuper patris et soceri sui monitis perpetuo obsessus erat, qui (propter odium suum et suspiciones adversus regem Gallum) semper archiducis aures obtunderunt ut super amicitiam regis Angliae veluti anchoram iaceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:15)
At contra nobis constitutum est experiri, an revera potentiae et amplitudinis humanae firmiora fundamenta jacere ac fines in latius proferre possimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:2)
ita ut radii lunae per speculum comburens incidant et jaciantur in summitatem vitri hujusmodi;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 82:3)
Atque in exclusiva jacta sunt fundamenta inductionis verae, quae tamen non perficitur donec sistatur in affirmativa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 214:1)
Tanta enim videtur esse vis et moles aquarum quae per hujusmodi cataractas subito effunditur, ut videatur collectio aquarum fuisse ante facta, atque in his locis haesisse et mansisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 340:14)
Videmus enim, si jaciantur in ignem, spiritum aqueum erumpere cum fragore antequam flamma concipiatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:6)
ubi immensae moles terrae, aedificiorum, et similium, subvertuntur, et in altum jaciuntur, a pusilla quantitate pulveris pyrii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:2)
Secundus dissimulatio in negativa, cum quis ex composito signa quaedam et indicia iacit se non eum esse qui revera est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 3:4)
In eo tamen dignitatis gradu sustineantur ut insolentia popularis illorum reverentia, tanquam obice, retundatur, antequam in regalem maiestatem se effundat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:16)
Deque sua parte clam iecit in illius arte, Vasque suo texit uelamine sicque recessit, Rursus ut huc tandem uenientibus hic ad eandem Cercior accedat, socio pars altera cedat.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur 8:2)
Que uelut incaute legerent dum semina caute, Arte solo iactis cohibentur retibus artis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, X. De columba, mure, coruo, testudine et capreolo 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION