라틴어 문장 검색

Prius autem iaciemus semina, deinde proscindemus terram pro-scissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo contegatur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 5:2)
Idem etiam, si laeto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 17:7)
secunda, qua sex modios mense Ianuario vel etiam serius iacimus semini progenerando.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 29:3)
propter quod non nulli prius quam serant, minimis aratris proscindunt atque ita iaciunt semina et sarculis adobruunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 33:4)
Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola post sementim ante messem segetem non attingit, quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est ut vix ulla herba exeat nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 3:2)
si et is non erit, caprinum manu iacere atque ita terram sareulis permiscere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 15장 2:2)
Sed eam viciam non convenit ante desecare, quam permaturuerit et aliqua semina subiacenti solo iecerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 5:1)
Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiae vinearum cultus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 1:1)
Et adhuc tamen sic computavimus, quasi nullae sint viviradices, quae de pastinato eximantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 11:4)
hac vitium genera figuravit, quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices velut quaedam fundamenta iecit, ut iis quasi pedibus insisterent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:2)
Satoris autem officium est, primum quam recentissimam, et si fieri possit, eodem momento quo serere velit, de seminario transferre plantam diligenter exemptam et integram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 3:1)
si quae etiam radices, quod maxime cavendum est ne fiat in eximendo, laboraverint, eas amputare;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 3:3)
deinde quicquid recurvum et sursum versus spectans demersum est, cum tempestivum eximitur, in modum hami repugnat obluctanti fossori, et velut uncus infixus solo, ante quam extrahatur, pracrumpitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 2:5)
Nam secundo autumno, si caeli et loci qualitas patitur, commodissime post Idus Octobris exemptus con-seritur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 1:2)
Tum etiam scobis numquam sic eximebatur ut non inhaereret foramini;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 15:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION