라틴어 문장 검색

nam qui regibus Macedonum Macedonibusque ipsis finibus interdixissemus manereque id decretum sciremus, quo caveramus, scilicet ne legatos, ne nuntios admitteremus regum, per quos aliquorum ex nobis animi sollicitarentur, ii contionantem quodam modo absentem audimus regem, et, si dis placet, orationem eius probamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 267:3)
novus deinde praetor - Ismenias is erat, vir nobilis ac potens - capitalis poenae absentes eos decreto damnat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 461:1)
Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis lacerabant, cum rei publicae causa abesse excusaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 41:1)
ceterum multo plura praesens audivit, quam in absentem iacta erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 89:1)
quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam praesentem monere melius visum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 486:1)
nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidem manus ferat ad papillas, labra ab labris nusquam auferat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3110)
sed tamen absentes prosunt praesentibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, PROLOGVS11)
conloco fulcio mollio blandior, ut prior quam senex nup. tardus esse ilico coepi, quoniam * respecto identidem, ne senex * inlecebram stupri principio eam savium posco, reppulit mihi manum, neque enim dare sibi savium me sivit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 29)
Stratippoclem aiunt Periphanai filium absentem curavisse ut fieret libera.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 4114)
Ne te uxor sequatur, respectas identidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 294)
tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 227)
Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 8148)
sine modo venire salvom, quem absentem comes.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 119)
Nec veri simile loquere nec verum, frutex, comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 121)
Circumspicedum te, ne quis adsit arbiter nobis, et quaeso identidem circumspice.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2144)

SEARCH

MENU NAVIGATION