라틴어 문장 검색

nam si non vana illa vox praeconis fuit, qua liberos esse omnium primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et amicitia ex aequo observatur, cur ego, quid Capua capta feceritis Romani, non quaero, vos rationem reposcitis, quid Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 443:1)
cumanis eo anno petentibus permissum ut publice Latine loquerentur et praeconibus Latine vendendi ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 510:4)
curisque et vigiliis, cum identidem species et umbrae insontis interempti filii agitarent, extinctum esse cum diris execrationibus alterius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 646:2)
cum Claudio obstreperetur, audientiam facere praeconem iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 178:3)
Octavi pronuntiatum est per praeconem regios pueros Macedonasque alios, qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem libertatemque et sua omnia servaturos, quae aut secum haberent aut in Macedonia reliquissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 63:3)
adsuetis regio imperio tamen novi imperii formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco, accensus, insueta omnia oculis auribusque quae vel socios, nedum hostis victos, terrere possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 343:1)
silentio per praeconem facto Paulus Latine, quae senatui, quae sibi ex consilii sententia visa essent, pronuntiavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 344:1)
face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, PROLOGVS2)
nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidem manus ferat ad papillas, labra ab labris nusquam auferat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3110)
atque in eopse adstas lapide, ut praeco praedicat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 731)
conloco fulcio mollio blandior, ut prior quam senex nup. tardus esse ilico coepi, quoniam * respecto identidem, ne senex * inlecebram stupri principio eam savium posco, reppulit mihi manum, neque enim dare sibi savium me sivit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 5, scene 29)
Ne te uxor sequatur, respectas identidem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 294)
certumst praeconum iubere iam quantum est conducier, qui illam investigent, qui inveniant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 4152)
Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 8148)
exsurge, praeco, fac populo audientiam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, PROLOGVS6)

SEARCH

MENU NAVIGATION