라틴어 문장 검색

sed quia, nec qui propter metum praesidium reliquit, quod est ignaviae, nec qui propter avaritiam clam depositum non reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appellari solet, eo tris virtutes, fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem commune est virtutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 17:1)
quam ob rem nihil interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an moderatam iniustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:4)
in quem autem metus, in eundem formido timiditas pavor ignavia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 52:3)
Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis tui puni.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:5)
Paululum ergo intepescente saevitia Eumolpe inquam iam malo vel carminibus loquaris, quam eiusmodi tibi vota proponas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:12)
nec se exspectaturum iudicis sententiam, sed gladio ius dicturum ignaviae suae.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 112:12)
unus etiam, dux ac magister saevitiae, non dubitavit crus meum serrato vexare morsu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:8)
Ego et Cornelius Tacitus, adesse provincialibus iussi, existimavimus fidei nostrae convenire notum senatui facere excessisse Priscum immanitate et saevitia crimina quibus dari iudices possent, cum ob innocentes condemnandos, interficiendos etiam, pecunias accepisset.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 2:2)
Est aliud levius fulmen, cui dextra Cyclopum saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:15)
Convicia Iuno non tulit et "faciam vos ipsas maxima" dixit "saevitiae monimenta meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 51:3)
"quid enim mea tela reliqui, saevitiam et vires iramque animosque minaces, admovique preces, quarum me dedecet usus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:8)
ne tanto imperio maneat pietate repulsa crimen saevitiae, monstrata piacula quaerit, inque fidem Christi pleno transfertur amore.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권161)
Num meam saevitiam veritus es?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 232)
"Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:4)
num tu quae tenuit dives Achaemenes aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes permutare velis crine Licymniae plenas aut Arabum domos, cum flagrantia detorquet ad oscula cervicem aut facili saevitia negat quae poscente magis gaudeat eripi, interdum rapere occupet?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 125)

SEARCH

MENU NAVIGATION