라틴어 문장 검색

Ipsa vero praecepta sic inludere solebat, ut ostenderet non modo eos expertis esse illius prudentiae, quam sibi asciscerent, sed ne hanc quidem ipsam dicendi rationem ac viam nosse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 87:1)
quorum ego alterum illi facile adsentiebar, nihil me didicisse, in altero autem me inludi ab eo aut etiam ipsum errare arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 91:5)
Ac mea quidem sententia - frequens enim te audivi atque adfui - multo maiorem partem sententiarum sale tuo et lepore et politissimis facetiis pellexisti, cum et illud nimium acumen inluderes et admirarere ingenium Scaevolae qui excogitasset nasci prius oportere quam emori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:1)
Sed sive iudicio, ut soles dicere, sive, ut ille pater eloquentiae de se Isocrates scripsit ipse, pudore a dicendo et timiditate ingenua quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soleo, unum putasti satis esse non modo in una familia rhetorem, sed paene in tota civitate, non tamen arbitror tibi hos libros in eo fore genere, quod merito propter eorum, qui de dicendi ratione disputarunt, ieiunitatem bonarum artium possit inludi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 10:3)
miseros inludi nolunt, nisi se forte iactant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:4)
O fallacem hominum spem fragilemque fortunam et inanis nostras contentiones, quae medio in spatio saepe franguntur et corruunt aut ante in ipso cursu obruuntur, quam portum conspicere potuerunt!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 7:1)
Quae cum dixisset in Albucium inludens, ne a me quidem abstinuit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 171:6)
Pergisne eam, Laeli, artem inludere, in qua primum excellis ipse, deinde sine qua scire nemo potest, quid sit suum, quid alienum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 33:7)
contemni se putant, despici, illudi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 83:5)
Age, barbari vani atque fallaces;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 56:1)
Etenim cum, ut ipsi dicunt, ortus nascentium luna moderetur, eaque animadvertant et notent sidera natalicia Chaldaei, quaecumque lunae iuncta videantur, oculorum fallacissimo sensu iudicant ea, quae ratione atque animo videre debebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 134:4)
Age, barbari vani atque fallaces;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 56:1)
etenim cum, ut ipsi dicunt, ortus nascentium luna moderetur, eaque animadvertant et notent sidera natalicia Chaldaei, quaecumque lunae iuncta videantur, oculorum fallacissimo sensu iudicant ea, quae ratione atque animo videre debebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 134:4)
quibus quae de fratre meo scribis, sunt ea quidem parum firma sed habent nihil ὕπουλον, nihil fallax, nihil non flexibile ad bonitatem, nihil quod non quo velis uno sermone possis perducere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:4)
iudicio hoc sum usus non esse barbaris auxiliis fallacissimae gentis rem publicam defendendam, praesertim contra exercitum saepe victorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 7 6:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION