라틴어 문장 검색

in eos transverso incumbente tigno asses tricenos longi pedes, ut pons esset, iniungebantur humusque insuper iniciebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 55:1)
dum haec in Italia geruntur, Perseus quod iam inchoatum perficere, quia impensa pecuniae facienda erat, non inducebat in animum, ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret, hoc, postquam intrasse saltum Romanos et adesse discrimen ultimum belli animadvertit, non ultra differendum ratus, cum per Hippiam legatum trecenta argenti talenta pactus esset, ita ut obsides ultro citroque darentur, Pantauchum misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 274:1)
in spem Romanae pacis non recusare impensam, sed eam pecuniam perfecta re daturum, interea Samothracae in templo depositurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 306:1)
Rhodios nec utilitatium Graeciae cura neque impensarum populi Romani, sed pro Perseo legationem eam .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 32:4)
plus laboris, plus periculi, quam desiderasset res, iniunctum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 430:2)
Quidquid enim secretum alicuius fidei mulieris iniungitur, eius penitus videtur urere intrinseca, nisi primitus iniuncta sibi damnose secreta revelet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:4)
Omnia enim in statu relinquebantur in quo tunc fuerunt, nisi quod regi Henrico persolvi deberent a rege Gallo septingenta quadraginta quinque millia ducatorum prae manibus, pro impensis in ea expeditione factis et viginti quinque millia coronatorum annuatim pro impensis circa res Britannicas erogatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION