라틴어 문장 검색

inde fatigatus Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas redit, perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat, cum Gracchus magis verecundia in tali necessitate deserendi socios inplorantis fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 497:1)
indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium, postremo ni inpetraretur, tum denique querendum frustra opem inploratam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 582:1)
postremo Bruttii, cum suis viribus inexpugnabilem viderent arcem, necessitate Hannonis auxilium inplorant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 37:1)
prius tamen quam haec continuarentur opera, legati ad Hannibalem missi qui quererentur desertam ab eo Capuam ac prope redditam Romanis obtestarenturque ut saltem opem non circumsessis modo sed etiam circumvallatis ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 332:1)
signis repente sublatis Celtiberi abeunt, nihil aliud quaerentibus causam obtestantibusque ut manerent Romanis respondentes quam domestico se avocari bello.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 485:1)
ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est, signumque pugnae propositum ab novo duce milites viderunt, recordati quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 538:1)
vexati ab iis socii nostram fidem per legatos implorant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 598:2)
inter haec e media turba obsidum mulier magno natu, Mandonii uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit ut curam cultumque feminarum impensius custodibus commendaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 694:1)
post paucos dies consecutus Fabius, qui et conlegam coram obtestatus et per litteras Marcellum ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem, dum ipse Tarentum oppugnaret - ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec quod fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in Italia fore - ,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 182:2)
eadem aestate et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat, et Aetoli, navibus per fretum quod Naupactum et Patras interfluit - Rhion incolae vocant - exercitu traiecto, depopulati erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 446:1)
ubi si vos decedens confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem implorare debebatis, quod non rediretis ad coniuges liberosque vestros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 424:2)
dum spoliandis iis - repugnabant enim militumque fidem implorabant - tempus teritur, repente milites feroces recenti victoria ex omnibus locis, velut adversus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 128:1)
singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam seductos obtestatur ut, quantum nox providentiae adimat, tantum diligentia expleant curaque:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 56:1)
inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum, cum uxor non iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed precibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum obtestans ne patrem suum patriamque proderet isdemque flammis Carthaginem quibus castra conflagrassent absumi sineret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 80:1)
si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab Romanorum arbitrio oro obtestorque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 159:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION