라틴어 문장 검색

est enim haec quaedam vis malis moribus, .ut innocentiam multitudinis devenustent scelera paucorum, cum tamen e diverso bonorum raritas flagitia multorum nequeat excusare virtutibus communicatis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 8:2)
libertatem pro improbitate condemnant:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 11:1)
proinde, domine papa, cum sacrosanctis fratribus vestris pariter Christo supplicaturas iungite preces, ut dignatus prosperare quae gerimus nostrique dominii temperans lites arma compescens illos muneretur innocentia, nos quiete, totos securitate.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Iuliano salutem. 2:1)
sub hoc scilicet temperamento, ut, si forte placuissem, non vos arrogantia praeterisse, si secus, non vos improbitas expetisse iudicaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 3:4)
Felicitas infelici innocentia est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, F5)
In felice felicitas est innocentia, nequitia ipsa poena sui est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, I8)
Peccare nolle triumphus innocentiae est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P8)
Ridiculum est odio nocentis perdere innocentiam.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, R9)
Felix inprobitas optimorum est calamitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 175)
Nisi vindices delicta, improbitatem adiuves.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 412)
Plerique metu peccare cessant, non innocentia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 486)
Proximum ab innocentia tenet locum verecunda peccati confessio.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 51)
Paucorum improbitas universis calamitas.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 542)
Ridiculum est odio nocentis innocentiam perdere.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 652)
Suum sequitur lumen semper innocentia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 715)

SEARCH

MENU NAVIGATION