라틴어 문장 검색

non minus nunc in causa cederet Aulus Caecina Sexti Aebutii impudentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae, ἰσόκωλον, ὁμοιόπτωτον, ὁμοιοτέλευτον. accedit et ex illa figura gratia, qua nomina dixi mutatis casibus repeti:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 234:3)
quin compescitis vocem istam, indicem stultitiae, testem ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 316:2)
nam inde et contemptus operis innascitur et fundamenta iaciuntur impudentiae et, quod est ubicunque perniciosissimum, praevenit vires fiducia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 109:2)
Ac tametsi in ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra diximus, C. Baebium tribunum plebis magna mercede parat, cuius impudentia contra ius et iniurias omnis munitus foret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장2)
Deinde ubi Memmius dicendi finem fecit et Iugurtha respondere iussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra diximus, regem tacere iubet, ac tametsi multitudo, quae in contione aderat, vehementer accensa terrebat eum clamore, uultu, saepe impetu atque aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 34장1)
Igitur eo dolore impeditus et quia stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa hostis populo Romano fieret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장1)
Et tanta stultitia mortalium est, ut quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi, cum impetravere, patiantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 3:3)
Omnis stultitia laborat fastidio sui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 22:7)
" Inter cetera mala hoc quoque habet stultitia:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 16:2)
Denique finem faciam, si hoc unum adiecero, nec infantes nec pueros nec mente lapsos timere mortem et esse turpissimum, si eam securitatem nobis ratio non praestat, ad quam stultitia perducit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 12:1)
Humilis res est stultitia, abiecta, sordida, servilis, multis affectibus et saevissimis subiecta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 37 4:1)
In diversum ecce sapientia et stultitia discedunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 48 4:2)
"Stultitia," inquis, "est, cui nihil constat, nihil diu placet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 2:1)
nihil stultitia pacatum habet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:2)
quid ita nos stultitia tam pertinaciter teneat?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION