라틴어 문장 검색

Damnabat Apollo noxias manus lyramque resolutam modo nato flore honorabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:6)
' Hinc scies inquit Eumolpus Epicurum esse hominem divinum, qui eiusmodi ludibria facetissima ratione condemnat . . . ceterum Lichas ut Tryphaenae somnium expiavit,quis inquit prohibet navigium scrutari, ne videamur divinae mentis opera damnare?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 104:6)
Nemo ausus est artem damnare nihil auferentem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:7)
Secundum hanc formulam imperamus Eumolpo, ut plurimum tussiat, ut sit modo solutions stomachi cibosque omnes palam damnet;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:16)
Namque orbam nato simul et privatam viro Miserandam potius quam damnandam existimo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta21)
Cum destinassem operis habere terminum In hoc, ut aliis esset materiae satis, Consilium tacito corde damnavi meum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta ad Particulonem.1)
Quod fuimus laudas, si iam damnas quod sumus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Canis et sus et venator.6)
summotum a proconsulatu quia se in legatione turpiter gesserat, de proconsulibus iudicare, damnatumque sordium vel damnare alios vel absolvere!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 4:3)
ut enim credibile videbatur voluisse exire de vita, Cum defendi non posset, ita mirum pudorem damnationis morte fugisse, quem non puduisset damnanda committere.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 4:4)
' Quia scilicet et Macro legem intuenti consentaneum fuit damnare eum qui contra legem munera acceperat, et Caepio cum putaret licere senatui - sicut licet - et mitigare leges et intendere, non sine ratione veniam dedit facto vetito quidem, non tamen inusitato.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 17:2)
Nec minore scelere quam quod ulcisci videbatur, absentem inauditamque damnavit incesti, cum ipse fratris filiam incesto non polluisset solum verum etiam occidisset;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 6:2)
Sed illam damnari etiam invito accusatore necesse erat:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 6:2)
Viderit ipse licet, credet tamen ille neganti Damnabitque oculos et sibi verba dabit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 246)
nec mea vos uni damnat censura puellae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 39:3)
"si tu damnas, meruisse fatebor;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권206)

SEARCH

MENU NAVIGATION