라틴어 문장 검색

testimonio est actus nobilissime consulatus, integerrime provincia administrate et repudiatus vigintiviratus, et civilibus bellis, quae in aetatem eius gravissima inciderunt, neque spe neque metu declinatus animus, quo minus optimis se partibus, id est rei publicae, iungeret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 22:1)
aeolicae quoque litterae, qua servum , etiamsi forma a nobis repudiata est, vis tamen nos ipsa persequitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 195:3)
Cum ab senatu hostis iudicatus sit, quo consilio servitia repudiet?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 44장12)
Interea servitia repudiabat, cuius generis initio ad eum magnae copiae concurrebant, opibus coniurationis fretus, simul alienum suis rationibus existumans videri causam civium cum servis fugitivis communicavisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장7)
Et tanta stultitia mortalium est, ut quae minima et vilissima sunt, certe reparabilia, imputari sibi, cum impetravere, patiantur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 1 3:3)
Hoc non inputo in solutum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 10:5)
Quid sit hoc idos, attendas oportet et Platoni inputes, non mihi, hanc rerum difficultatem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 20:2)
Itaque ii, quibus multum ad propositum bene vivendi confert securitas publica, necesse est auctorem huius boni ut parentem colant, multo quidem magis quam illi inquieti et in medio positi, qui multa principibus debent, sed multa et inputant, quibus numquam tam plene occurrere ulla liberalitas potest, ut cupiditates illorum, quae crescunt, dum implentur, exsatiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 2:1)
Non est autem quod istam curam imputes mihi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 4:3)
Patietur plus inputari sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 17:3)
Non vertit omnia in peius nec quaerit, cui inputet casum, et peccata hominum ad fortunam potius refert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 25:1)
Itaque locum dedit legibus et se Liternum recepit tam suum exilium rei publicae inputaturus quam Hannibalis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 3:4)
Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissime patre familiae, is enim nunc huius agri possessor est, quamvis vetus arbustum posse transferri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 14:1)
" Erratis, qui incommoda divitiis inputatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 30:2)
Ille vero glorietur audacter et dis agat gratias interque eos sibi, et rerum naturae inputet, quod fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 93 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION