-
Si quis forte id quod de rerum identitate, vel proprietatum diversitate monstramus, non satis ad rem quam proposuimus pertinere dicat, nisi etiam in aliquibus rebus una permanente essentia, plures quoquo modo personas inesse demonstremus, agnoscat nullam ex toto similitudinem, sed ex parte aliquam induci.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:4)
-
XIII. Quam etiam similitudinem si quis ad divinae Trinitatis personas inducere velit, non incongrue fortassis aptare poterit, cum videlicet ex Deo Patre tam Filius quam Spiritus sanctus, et ex Patre simul et Filio simul Spiritus sanctus habeat esse.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 44:1)
-
nec calor simul de sole et splendore est, sicut Spiritus simul ex Patre et Filio, a quibus ipse procedit, magisque de substantia ejus calor esse videtur qui substantialis est igni, ac per hoc ipse magis ad Filium qui de ipsa substantia Patris est quam ad Spiritum pertinere, minus fortasse quam volumus, haec inducta de sole similitudo ad propositi nostri demonstrationem sufficit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:3)
-
Ubi eadem substantia generantis et geniti inducitur.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:9)
-
Quod et nos providentes, alias quasdam similitudines, tam secundum grammaticos, quam secundum philosophos superius induximus, quas proposito nostro magis convenire credamus, sed eam praecipue quae sumpta est de philosophis majori ratione praeditis, ac per hoc a doctrina verae philosophiae (quae Christus est) minus remotis.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 48:12)
-
Sufficit autem philosopho ad ostendendam animam ipsam tam ex Patre quam ex Filio, memorasse solum hoc loco Filium, quia cum Filius ex ipso Patre sit, et Spiritus ipse, hoc est anima ipsa ex Filio esse assignatur, liquet profecto ipsam quoque ex Patre esse, scilicet quod et ipsa eam philosophus a Deo et Nwð juxta sapientes nominari supra inductus asserit.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 58:11)
-
Quod si et in haec ipsa quoque sensuum experimenta necessaria videntur, ut videlicet a sensibilibus ad intelligibilia duceretur, facile etiam erat, ut omnium optimus conditor atque dispensator Deus, per ea quae tam mirabiliter et facit et ordinat, ex ipsis suis quantus sit operibus indicaret, quia et per qualitatem operum quae videntur, absentis artificis industriam dijudicamus.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:6)
-
Quod si et in haec ipsa quoque sensuum experimenta necessaria videntur, ut videlicet a sensibilibus ad intelligibilia duceretur, facile etiam erat, ut omnium optimus conditor atque dispensator Deus, per ea quae tam mirabiliter et facit et ordinat, ex ipsis suis quantus sit operibus indicaret, quia et per qualitatem operum quae videntur, absentis artificis industriam dijudicamus.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:29)
-
Haec quidem ad astruendam divinae singularitatem excellentiae pro rationibus induci satis esse arbitror, quibus et facile assentiri quemcunque bonum existimo, qui nulli invidus, omnium rerum commendationi plurimum congaudet.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:14)
-
Alioquin nequaquam de eis quae facit grates ei referendae essent, cum ea quae dimittere non potest, necessitate magis quadam propriae naturae compulsus, quam gratuita voluntate ad haec facienda inductus agat.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:18)
-
Qua occasione inducti orientalem ipsius insulae partem, quae usque hodie lingua Anglorum Eastengle vocatur, sortito nomine Saxones sunt adepti, Iutis et Anglis ad alia tendentibus in quibus suae sortis funiculo potirentur, ne esset cum sodalibus ullum de possessione litigium, quibus suppeteret amplitudo terrae ad regnandi emolumentum.
- (ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:5)
-
Non autem haec tibi enarro, amice, quasi velim avaritiam sectandam esse meis tibi faminibus indicare, quam cunctis constat in eodem cum amore non posse domicilio permanere, sed ut tibi ostendere valeam prodigalitatem esse modis omnibus fugiendam, et ipsam largitatem utroque brachio amplectendam.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 3:1)
-
Nam quum omnes homines uno sumus ab initio stipite derivati unamque secundum naturam originem traximus omnes, non forma, non corporis cultus, non etiam opulentia rerum, sed sola fuit morum probitas quae primitus nobilitate distinxit homines ac generis induxit differentiam.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:10)
-
Si tanta sum nobilitate praeclara ut tuis niteris sermonibus indicare, et quum sis plebeius, aliquam de plebe tuo studeas amori coniungere, et ego nobilis amorem mihi ex nobilitate requiram.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 5:2)
-
Sed quum non solum feminis sed etiam masculis morum probitas nobilitatem inducat, a tuo me forsitan minus recte repellis amore, quum et mei mores nobilitatis me forte virtute coruscant.
- (안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:3)