라틴어 문장 검색

inde ubi percaluit venti vis [et] gravis ignis impetus incessit, maturum tum quasi fulmen perscindit subito nubem ferturque coruscis omnia luminibus lustrans loca percitus ardor.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:15)
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër. ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis excussit calidum flammis velocibus ignem, tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:3)
Audi igitur, quanta indignatio de servi supplicio caelum penetraverit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 2:5)
Tum si morae quid plusculae Fuisset in coetu osculi, Amoris igne percita Transisset et me linqueret:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 17:4)
Idem cum propter populi seditionem pro contentione inter se Hylamque habita concitatam indignationem excepisset Augusti, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 19:1)
Oportet enim ut oratio pathetica aut ad indignationem aut ad misericordiam dirigatur, quae a Graecis οἶκτος καὶ δείνωσις appellantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 1:3)
Movit et a fortuna modo misericordiam modo indignationem.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 6:1)
Indignationem vero ex verbis Didonis:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 7:1)
Nec non et indignatio demonstratur a causa, ut illic:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 10:1)
Simile est et illud ab indignatione:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 5:1)
Haec vero quam poetica indignatio:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 16:1)
Nec negaverim philosophos quoque incurrisse nonnumquam per indignationem hoc genus scommatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 13:1)
ac si quis eorum in indignationem ob tale dictum prolapsus fuisset, ulterius ei in alterum dicere non licebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 21:3)
qui ordo non nisi per indignationem corrumpitur, ut in duodecimo Sages in extremis rebus Turnum non regem vocat, ut ruitque inplorans nomine Turnum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 764)
aut si Europam tantum et Asiam intellegimus, ut Africa in Europa sit, invidiose locutus est, ut supra Venus cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis, quasi cum indignatione dicat, per Troiam Asia careo, per Italiam Europa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3852)

SEARCH

MENU NAVIGATION