라틴어 문장 검색

Antonium turpiter Mutinae obsessionem reliquisse sed habere equitum v legiones sub signis armatas tris et P. Bagienni unam, inermis bene multos ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 33 6:6)
habebat antea legionem v et ex reliquis legionibus magnam multitudinem sed inermorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 34 1:3)
qui ex fuga cum parvulam manum peditum haberet inermium, ergastula solvendo omneque genus hominum abripiendo satis magnum numerum videtur effecisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 10 5:2)
ita enim Romam erat nuntiatum, ita persuasum omnibus, cum paucis inermis, perterritis metu, fracto animo fugisse Antonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 12 1:4)
praeclare viceramus, nisi spoliatum, inermem, fugientem Lepidus recepisset Antonium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 10 3:3)
erat enim magna suspicio Parthos, si ex Syria egredi atque inrumpere in meam provinciam conarentur, iter eos per Cappadociam, quod ea maxime pateret, esse facturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 1:4)
et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus inrumpere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 168:8)
tametsi inermis, iudices, sensi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 1:2)
cum ille in saepta inrupisset, gladios destringendos, lapides iaciendos curasset, dein subito voltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis ut Miloni uti virtute sua liberet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 3:3)
ista lex sacrata est, quam rogarunt armati, ut inermes sine periculo possent esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 1:3)
paucīs post mēnsibus Quīntus in hortō sedēbat carmen meditāns, cum irrūpit Vergilius valdē ēlātus.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Maecēnātī commendātur1)
. . Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae neminem poterat excludere, irrumpit perturbatus et mille inquit nummos inveni;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:3)
Columbae saepe cum fugissent miluum Et celeritate pennae vitassent necem, Consilium raptor vertit ad fallaciam Et genus inerme tali decepit dolo:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Milvus et columbae.2)
Despicio inermes, eadem cedo fortibus;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Cornix et ovis: Multos lacessere debiles et cedere fortibus.5)
schola et auditorium et ficta causa res inermis innoxia est, nec minus felix, senibus praesertim.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION