라틴어 문장 검색

addit exercitui suo Vocula mille delectos e quinta et quinta decima legionibus apud Vetera obsessis, indomitum militem et ducibus infensum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장9)
dein postquam inanem animum spe et cupidine impleverat, viris abolet dimissa in hiberna legione septima, cuius flagrantissimus in Antonium amor.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 39장10)
' sequebatur Vibius Crispus, ambo infensi, vultu diverso, Marcellus minacibus oculis, Crispus renidens, donec adcursu amicorum retraherentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 43장5)
nam amicos tempore, fortuna, cupidinibus aliquando aut erroribus imminui, transferri, desinere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장3)
saevitia ingenii et cupidine praedae ad excidium civitatis trahebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 63장2)
praeerat Iulius Briganticus sorore Civilis genitus, ut ferme acerrima proximorum odia sunt, invisus avunculo infensusque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장7)
terram vestram ceterorumque Gallorum ingressi sunt duces imperatoresque Romani nulla cupidine, sed maioribus vestris invocantibus, quos discordiae usque ad exitium fatigabant, et acciti auxilio Germani sociis pariter atque hostibus servitutem imposuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 73장4)
Altior inde Vespasiano cupido adeundi sacram sedem ut super rebus imperii consuleret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 82장1)
comitabantur viginti sociae cohortes, octo equitum alae, simul Agrippa Sohaemusque reges et auxilia regis Antiochi validaque et solito inter accolas odio infensa Iudaeis Arabum manus, multi quos urbe atque Italia sua quemque spes acciverat occupandi principem adhuc vacuum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장5)
neque enim dignum videbatur famem hostium opperiri, poscebantque pericula, pars virtute, multi ferocia et cupidine praemiorum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 11장6)
quae ambages Vespasianum ac Titum praedixerat, sed vulgus more humanae cupidinis sibi tantam fatorum magnitudinem interpretati ne adversis quidem ad vera mutabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 13장7)
alacrior omnium clamor, quis vel ex longa pace proelii cupido vel fessis bello pacis amor, praemiaque et quies in posterum sperabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 16장13)
nec sisti poterant interfecto fortissimo quoque, in quis Briganticus praefectus alae ceciderat, quem fidum Romanis et Civili avunculo infensum diximus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장3)
Civilem cupido incessit navalem aciem ostentandi:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장1)
tunc infensos Batavis deos, cum obsiderentur legiones, interficerentur legati, bellum uni necessarium, ferale ipsis sumeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION