라틴어 문장 검색

Nam et si qua simplicitas erat veritatis, eo magis scrupulositas humana fidem aspernata mutabat,2 per quod in incertum miscuerunt etiam quod invenerant certum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 3:1)
Si et doctrinam saecularis litteraturae ut stultitiae apud deum deputatam aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae saeculari litteratura lusoriam vel agonisticam scaenam dispungunt.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 17장 3:2)
Romani veteres peregrinum regem aspernabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 180:2)
ad haec Tullus nuntiate, inquit, regi vestro regem Romanum deos facere testes uter prius populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 230:1)
haud aspernatus Tullus tamen, si vana adferantur, in aciem educit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 237:1)
id vero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata plebes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 451:1)
aspernati patres sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 533:1)
rem non aspernabantur patres:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 338:1)
averterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos, et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent quam propter unius odium multorum preces aspernarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 643:1)
se quisque belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam ignobilemque aspernari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 491:3)
et quoniam legatione adversus se maluerint quam armis tueri socios, ne se quidem pacem quam illi adferant aspernari, si Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant Clusini, partem finium concedant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 398:1)
quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso inrigatus impedisset, id vero, velut aversis iam dis aspernantibusque placamina irae, terrorem ingentem fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 25:1)
vincere ac vinci voltu eodem, nec quemquam aspernari parem qui se offerret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 357:2)
dein, postquam patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate expressam aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 18:1)
pacem ob agri adempti dolorem aspernabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 186:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION