라틴어 문장 검색

ita enim pulchre ac perseueranter tertio quaesisti, ut qui scires omnium factorum rationes diligentius examinandas ac saepius causas quaeri, facta concedi, eoque etiam patronos litigatorum causidicos nominari, quod cur quaeque facta sint expediant.
(아풀레이우스, 변명 46:16)
nunc quoniam neque incantatam neque prostratam mulierem probauerunt et ego non nego petitu medici a me inspectam, dicam tibi, Maxime, cur illud de aurium tinnitu quaesierim, non tam purgandi mei gratia in ea re, quam tu iam praeiudicasti neque culpae neque crimini confinem, quam ut ne quid dignum auribus tuis et doctrinae tuae congruens reticuerim.
(아풀레이우스, 변명 46:21)
Plato philosophus in illo praeclarissimo Timaeo caelesti quadam facundia uniuersum mundum molitus, is igitur postquam de nostri quoque animi trinis potestatibus sollertissime disseruit et, cur quaeque membra nobis diuina prouidentia fabricata sint, aptissime docuit, causam morborum omnium trifariam percenset.
(아풀레이우스, 변명 47:1)
"cur aegram mulierem inspexisti?"
(아풀레이우스, 변명 52:11)
aut cur signasti?
(아풀레이우스, 변명 52:19)
aut cur deos non rogasti?
(아풀레이우스, 변명 52:26)
cur autem suspicax seruus ac tam diligens passus est Quintianum migrare prius quam mundam domum redderet?
(아풀레이우스, 변명 56:13)
cur illae plumae quasi plumbeae tam diu aduentum Crassi manserunt?
(아풀레이우스, 변명 56:14)
Cur autem testimonium ex libello legistis?
(아풀레이우스, 변명 57:1)
quodsi compertum habebatis tam euidens signum magiae, cur mihi ut exhiberem non denuntiastis?
(아풀레이우스, 변명 61:2)
quod superest, nec ipse sum nescius quosdam circumstantium cupere audire, cur non argento uel auro, sed potissimum ex ligno simulacrum fieri uoluerim, idque eos arbitror non tam ignoscendi quam cognoscendi causa desiderare, ut hoc etiam scrupulo liberentur, cum uideant omnem suspicionem criminis abunde confutatam.
(아풀레이우스, 변명 63:5)
ceterum cur Aemilianus commoueretur, etsi uere magum me comperisset, qui non modo ullo facto, sed ne tantulo quidem dicto meo laesus est, ut uideretur se merito ultum ire?
(아풀레이우스, 변명 64:3)
nihil praeterea esse, cur amplius deberet obdurare, hereditatem auitam longa uiduitate cum despectu salutis suae quaesisse, eandem summa industria auxisse;
(아풀레이우스, 변명 68:12)
quae electio tam grauis feminae cur mihi crimini potius quam honori danda sit, non reperio, nisi tamen miror quod Aemilianus et Rufinus id iudicium mulieris aegre ferant, cum hi, qui Pudentillam in matrimonium petiuerunt, aequo animo patiantur me sibi praelatum.
(아풀레이우스, 변명 69:1)
Cur autem praeterita conqueror, cum non sint minus acerba praesentia?
(아풀레이우스, 변명 83:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION