라틴어 문장 검색

" Pro ipsis est," inquis, " in exilium proici, in egestatem deduci, liberos coniugem ecferre, ignominia affici, debilitari ?
(세네카, De Providentia, book 1 23:2)
" At iniquum est virum bonum debilitari aut configi aut alligari, malos integris corporibus solutos ac delicatos incedere.
(세네카, De Providentia, book 1 56:1)
Non semper scelera nostri iuris sunt et truces quoque animos misericors natura debilitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.23)
Alam qui propter debilitatem alitur, non alam qui propter alimenta debilitatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.17)
non enim sine ira deorum debilitatur sacerdos.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Metellus Caecatus.24)
Quidam expositos educabat et debilitatos mendicare cogebat, ut sibi mercedem referrent.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.2)
Fortuna amorem peior inflammat magis:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:15)
non illum avarae mentis inflammat furor qui se dicavit montium insontem iugis, non aura populi et vulgus infidum bonis, non pestilens invidia, non fragilis favor;
(세네카, 파이드라 7:2)
uiues, sed eruentur oculi tibi, uiues, sed debilitabuntur pedes:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 3:10)
medias etiam non destitit urbes, quidquid et Asopon veteresque interiacet Argos, inflammare odiis, multumque et ubique retexens legatum sese Graia de gente petendis isse super regnis profugi Polynicis, at inde vim, noctem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권129)
Recta ingenia debilitat verecundia, prava confirmat audacia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 658)
ex qua re non solum gloriosi coniugis uestri, immo totius gentis subpositae uobis intellegentiam in amore sui facilius inflammaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:3)
Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira ille est vir, inquit, qui nos extorres expulit patria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 59:1)
ad haec cum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat, iuniorum conscribebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 616:1)
ibi egressi praesidio levi navibus relicto vicos expugnant, inflammant tecta, hominum pecudumque praedas agunt et dulcedine praedandi longius usque a navibus procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION