라틴어 문장 검색

quem dolum postquam Iuno animadvertit, ut fraudem fraude superaret, petit a Venere, ut in amorem puellae Adonem inflammaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 1820)
Pan cum Lunae amore flagraret, ut illi formosus videretur, niveis velleribus se circumdedit atque ita eam ad rem veneriam illexit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 39110)
Nec inmerito discedens vir eximius et sanctus inmensum sui desiderium nobis reliquit, utpote cum et ipse tanto nostri semper amore flagraverit, ut et in ludicris et seriis pari mecum voluntate concineret eadem velle vel nolle:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 1장 3:1)
"Frequentius denique in aedituorum cellulis quam in ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:29)
"Sicut ignes fulminum corpora tangunt nec absumunt, sicut ignes Aetnaei montis et Vesuvi montis et ardentium ubique terrarum flagrant nec erogantur:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 35장 1:6)
honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 109:5)
Itaque delectabat magis Atheniensis quam inflammabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 9장 3:2)
haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora persequendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 1:1)
ex hac Rutili narratione suspiocari licet, cum duae summae sint in oratore laudes, una subtiliter disputandi ad docendum, altera graviter agendi ad animos audientium permovendos, multoque plus proficiat is qui inflammet iudicem quam ille qui doceat, ele - gantiam in Laelio, vim in Galba fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:1)
sed ecce in manibus vir et praestantissimo ingenio et flagranti studio et doctus a puero C. Gracchus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:1)
itaque cum ei nec officium deesset et flagraret studio dicendi, perpaucae ad eum causae deferebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:1)
Itaque tantum afuit ut inflammares nostros animos, somnum isto loco vix tenebamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 3:6)
Quis enim non fateatur, cum ex omnibus oratoris laudibus longe ista sit maxima, inflammare animos audientium et quocumque res postulet modo flectere, qui hac virtute caruerit, id ei quod maximum fuerit defuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 80장 4:3)
Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit quam placuisset, si ilium flagrantem studio et florentem facultate audire potuisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 327장6)
desinant insidiari domi suae consuli, circumstare tribunal praetoris urbani, obsidere cum gladiis curiam, malleolos et faces ad inflammandam urbem comparare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION