라틴어 문장 검색

sed neque Neroni infra servos ingenium, et Pallas tristi adrogantia modum liberti egressus taedium sui moverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장4)
quae quidem, ut omnia mortalia, infra tuam magnitudinem iacet, sed mihi incumbit, mihi subveniendum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장3)
quid enim aliud nobis quam caedem Crassi, amisso et ipse Pacoro, infra Ventidium deiectus Oriens obiecerit?
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 4:1)
scilicet extrema et plana terrarum humili umbra non erigunt tenebras, infraque caelum et sidera nox cadit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 4:2)
' alter e Cascis auersum uulnerat paulum infra iugulum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 82장 1:4)
Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri fecit plenoque conuiuio singulas infra se uicissim conlocabat uxore supra cubante.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 24장 1:1)
et circa lucem demum expergefactus uno se traiecit ictu infra laeuam papillam irrumpentibusque ad primum gemitum modo celans modo detegens plagam exanimatus est et celeriter, nam ita praeceperat, funeratus, tricensimo et octauo aetatis anno et nonagensimo et quinto imperii die.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 11장 2:2)
Nec tamen sinus vestis, quem nodo colligunt, infra genua descendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 5장 32:3)
"At ego, etiam si ipse vel paenitentia vel beneficio tuo victus quiescere volet, patrem eius Parmenionem, tanti ducem exercitus et inveterata apud milites suos auctoritate haud multum infra magnitudinis tuae fastigium positum, scio non aequo animo salutem filii sui debiturum tibi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 7:6)
tandemque velut ex alto sopore excitati occultas subiectasque ipsis valles rimantes, ignari, in qua parte petrae tanta vis hostium condita esset, fumum specu infra se ipsos evolutum notaverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 18:2)
Haec et bis similia laeti audiere iuvenes, ingrata senioribus erant, maxime propter Philippum, sub quo diutius vixerant, cum Clitus ne ipse quidem satis sobrius ad eos, qui infra ipsum cubabant, conversus Euripidis rettulit carmen, ita ut sonus magis quam sermo exaudiri posset a rege,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 30:1)
Ad occidentem ac meridiem veluti de industria rupes praealtas obmolita natura est, infra quas cavernae et voragines longa vetustate in altum cavatae iacent, quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 28:1)
Pudeat ergo tam ab infra, non de celo ut absolvat, argui vel moneri. 20.
(단테 알리기에리, Epistolae 81:3)
quod quidem esse nulli ab homine alii competit vel supra vel infra. 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:21)
Et sic onmes partes prenotate infra regna et ipsa regna ordinari debent ad unum principem sive principatum, hoc est ad Monarcham sive Monarchiam.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 6:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION