라틴어 문장 검색

cadit ardua fagus, Chaoniumque nemus brumaeque inlaesa cupressus, procumbunt piceae, flammis alimenta supremis, ornique iliceaeque trabes metuendaque suco taxus et infandos belli potura cruores fraxinus atque situ non expugnabile robur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권28)
excidit ante pedes elapsum pondus et ictus destituit frustraque manum demisit inanem, ingemuere omnes, rarisque ea visa voluptas, inde ad conatus timida subit arte Menestheus cautior, et multum te, Maia crete, rogato molis praevalidae castigat pulvere lapsus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권268)
Herculeis pressum sic fama lacertis terrigenam sudasse Libyn, cum fraude reperta raptus in excelsum, nee iam spes ulla cadendi, nec licet extrema matrem contingere planta, fit sonus, et laetos adtollunt agmina plausus, tunc alte librans inopinum sponte remisit obliquumque dedit, procumbentemque secutus colla simul dextra, pedibus simul inguina vinxit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권345)
tune vero ingemuit currusque orbique iugales.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권377)
sicut erat, rectos defert in Tartara currus, respexitque cadens caelum campumque coire ingemuit, donec levior distantia rursus miscuit arva tremor lucemque exclusit Averno.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권388)
ipsi etiam minus ingemuere iacentem Inachidae, culpantque virum et rupisse queruntur fas odii;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권2)
At procul Argolici supplex in margine templi coetus et ad patrias fusae Pelopeides aras sceptrifcrae Iunonis opem reditumque suorum exposcunt, pictasque fores et frigida voltu saxa terunt parvosque docent procumbere natos, condiderant iam vota diem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권25)
Ingemuit dictis superum dolor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권418)
ceu redeunt nubes, ceu circumflantibus austris alternus procumbit ager, ceu gurgite cano nunc retegit bibulas, nunc induit aestus harenas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권23)
"vidimus armiferos, quo fas erat usque, furores, caelicolae, licitasque acies, etsi impia bella unus init aususque mea procumbere dextra, nunc par infandum miserisque incognita terris pugna subest:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권55)
mox grande coactus ingemuit, victorque furit per viscera Nessus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권104)
"an ne prope limina clarum ingemat et votis intempestivus oberret?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권402)
"et si demissas veniat mugitus ad aures, erigitur meminitque sui, viresque solutas ingemit et campis alios regnare leones."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권414)
Atticus interea, iubar ut clarescere ruptis nubibus et solem primis aspexit in armis, desilit in campum, qui subter moenia nudos adservat manes, dirisque vaporibus aegrum aera pulverea penitus sub casside ducens ingemit et iustas belli flammatur in iras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권341)
Non ego, si merui, dubitem procumbere templis Et dare sacratis oscula liminibus, Non ego tellurem genibus perrepere supplex Et miserum sancto tundere poste caput.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 242)

SEARCH

MENU NAVIGATION