라틴어 문장 검색

Ecce autem, cum te nihil aliud profecisse arbitrarer, nisi ut homines tibi civem improbum defendenti ignoscendum propter necessitudinem arbitrarentur, serpere occulte coepisti, nihil dum aliis suspicantibus, me vero iam pertimescente, ut illam non Norbani seditionem, sed populi Romani iracundiam neque eam iniustam, sed meritam ac debitam fuisse defenderes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 203:1)
maximaque pars orationis admovenda est ad animorum motus non numquam aut cohortatione aut commemoratione aliqua aut in spem aut in metum aut ad cupiditatem aut ad gloriam concitandos, saepe etiam a temeritate, iracundia, spe, iniuria, invidia, crudelitate revocandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 337:4)
nam tibi aut pro virtute animi constantiaque tua civilis ferri subeunda fuit crudelitas aut, si qua te fortuna ab atrocitate mortis vindicasset, eadem esse te funerum patriae spectatorem coegisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 12:2)
nec vero levitatis Atheniensium crudelitatisque in amplissimos civis exempla deficiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 8:2)
Cum rex iniustus esse coepit, perit illud ilico genus, et est idem ille tyrannus, deterrimum genus et finitimum optimo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:4)
Itaque ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima servitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:6)
Cuius excellens in re militari gloria magnaeque extiterunt res bellicae, fecitque idem et saepsit de manubiis comitium et curiam constituitque ius, quo bella indicerentur, quod per se iustissime inventum sanxit fetiali religione, ut omne bellum, quod denuntiatum indictumque non esset, id iniustum esse atque inpium iudicaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 49:2)
Etenim illi iniusto domino atque acerbo aliquam diu in rebus gerundis prospera fortuna comitata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 68:1)
Itaque cum maior eius filius Lucretiae, Tricipitini filiae, Conlatini uxori, vim attulisset mulierque pudens et nobilis ob illam iniuriam sese ipsa morte multavisset, tum vir ingenio et virtute praestans, L. Brutus, depulit a civibus suis iniustum illud durae servitutis iugum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 71:1)
Simul atque enim se inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 74:1)
nam hoc nomen Graeci regis iniusti esse voluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 76:2)
ille quidem semper inpendebit timor, ne rex, quod plerumque evenit, exsistat iniustus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 78:5)
300M quae sanguine alitur, quae in omni crudelitate sic exultat, ut vix hominum acerbis funeribus satietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 111:1)
nam si esset, ut calida et frigida, ut amara et dulcia, sic essent iusta et iniusta eadem omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 16:5)
Illa iniusta bella sunt, quae sunt sine causa suscepta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 47:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION