라틴어 문장 검색

Cum enim proximum tanquam nos ipsos amare jubeamur, nequaquam peccamus nos amando ;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:24)
Sicut aliud est dicere aliud injustum, aliud non justum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 6:12)
Non potest facere injusta, quia ipse est summa justitia et bonitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 9:5)
Philosophi qui vocantur, si qua forte et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici, non solum formidanda non sunt, sed etiam ab eis tanquam injustis possessoribus, in usum nostrum vindicanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:16)
et nemo peccat cognoscendo peccatum, sed committendo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 11:11)
Cum enim proximum tanquam nos ipsos amare jubeamur, nequaquam peccamus nos amando;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:6)
Nemo itaque Deum impotentem in aliquo dicere praesumat si non possit peccare sicut nos possumus, quia nec in nobis ipsis hoc potentiae tribuendum est, sed infirmitati.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:8)
Non potest facere injusta, quia est summa justitia et bonitas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:24)
Omne quippe quod justum est fieri, injustum est dimitti, et quisquis non facit id quod ratio exigit, aeque delinquit, ac si id faciat quod rationi minime concordat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 13:4)
Quibus quidem respondeo non ideo nos potentiores vel meliores aestimari debere, quia quaedam facere possumus quae ille facere non potest, ut comedere, vel ambulare, vel denique peccare;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:1)
Sed hac profecto eorum ratione, et quasi sub quadam voluntatis ejus conditione eum etiam posse peccare, vel aliquid inhoneste agere, dicere possemus, cum sit certum nihil etiam ei in hoc resistere posse, si et id facere vellet quod non oporteret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:10)
Quae quidem libertas arbitrii tam Deo quam hominibus aeque indubitanter inest, quicunque tunc voluntatis facultate privati non sunt, atque his praecipue, ut diximus, qui jam omnino non possunt peccare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:2)
Quamvis enim peccare nequeant, aut a bono quod faciunt minime se retrahere queant, quia non oportet, non ideo tamen id alicujus coactionis necessitate agunt, quod utique si non vellent, nequaquam facere cogerentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:3)
Sicut prima immortalitas fuit quam peccando Adam perdidit, non posse mori;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:6)
Certe Deus ipse nunquid, quoniam peccare non potest, ideo liberum arbitrium habere negandus est? etc. Quidquid itaque gerimus, sive fortuitu, sive praemeditate, quia id optime Deo disponente et providente, cur fieri oporteat agimus, ex libero ejus, si non ex nostro, procedit arbitrio;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 32:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION