라틴어 문장 검색

fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 15장21)
In cubito enim celerius quam in ullo alio articulo, sive extra remansit sive intus revertit, callus circumdatur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장19)
si minore ui opus est, etiam solum linteum, at si maiore, exstincti titiones inuolutique panniculis et sic circumdati.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 9:2)
Deinde eodem modo, quo in frigore praeceptum est, antequam inhorrescere possit, operiatur, fomentisque, sed protinus ualidioribus, totum corpus circumdet maximeque inuolutis extinctis testis et titionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 12장 4:5)
In grauedine autem primo die quiescere, neque esse neque bibere, caput uelare, fauces lana circumdare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 8:1)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:1)
Praeter haec circumdare primum oportet latus abso lanae sulpuratae;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 3:1)
alumen lana circumdatum et ita adpositum, eademque ex inferiore parte indita, quae torminum auxilia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 2:6)
Ceratum ex oleo uetere facere eoque pubem proximasque partes circumdare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:33)
Neque alienum est fouere inferiores partes aqua decocta ex uerbenis comprimentibus, ex isdem aliqua cataplasmata imo uentri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto rutam;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 28장 2:3)
Non alienum est etiam, ubicumque uulnus graue est, imposito quo id iuuetur, insuper circumdare lanam sucidam ex aceto et oleo;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 41:1)
lota melius circumdatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 57:4)
quidam super prunam eo imposito uolnus suffumigant, undique ueste circumdata, ne is fumus dilabatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 13:5)
si non labitur, sed aequali innititur, caries quidem, uerum adhuc leuis est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 38:4)
Tum leuato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION