라틴어 문장 검색

nunc inquisitionem nostram humilitate effugit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 3:18)
Ego uero omnes quaeso homines, ut me in inquisitione paternae mortis adiuuent;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 1:17)
Verbum quidem ipsum persuasione quadam et consensu iam asperius ad aures venit et audientis tamquam triste et execrabile ferit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 25:3)
Nec enim omnia nec tanta visimus quanta sunt, sed acies nostra aperit sibi investigandi viam et fundamenta vero iacit, ut inquisitio transeat ex apertis in obscura et aliquid ipso mundo inveniat antiquius :
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:1)
Ex hoc malo dependet illud taeterrimum vitium, auscultatio et publicorum secretorumque inquisitio et multarum rerum scientia, quae nec tuto narrantur nec tuto audiuntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 116:1)
Hoc modo una efficietur vis ac potestas concors sibi et ratio illa certa nascetur non dissidens nec haesitans in opinionibus comprensionibusque nec in persuasione, quae cum se disposuit et partibus suis consensit et, ut ita dicam, concinuit, summum bonum tetigit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 41:1)
ipsam illam dissimulationem tribulosissimam fore, quo facilius exitiosam suscitarent illi persuasionem securitatis.1 quibus agnitis proripit sese atque in convicia subita prorumpens:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 6:5)
Atquin invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 6:1)
ad socios, ad conscios usque inquisitio extenditur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 8:6)
Solum Christianum inquiri non licet, offerri licet, quasi aliud esset actura inquisitio quam oblationem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 9:1)
At nunc utriusque inquisitione et agnitione neglecta nomen detinetur, nomen expugnatur, et ignotam sectam, ignotum et auctorem vox sola praedamnat, quia nominantur, non quia revincuntur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 7:2)
O gloriam licitam, quia humanam, cui nec praesumptio perdita nee persuasio desperata reputatur in contemptu mortis et atrocitatis omnimodae, cui tantum pro patria, pro imperio, pro amicitia pati permissum est quantum pro deo non licet!
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 10:1)
Latebant abditi sinistrae persuasionis auctores, et more maligni spiritus, gemebant perire sibi populos euadentes;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:9)
Uerum Brittanni, cum neque suscipere dogma peruersum gratiam Christi blasphemando ullatenus uellent, neque uersutiam nefariae persuasionis refutare uerbis certando sufficerent, inueniunt salubre consilium, ut a Gallicanis antistitibus auxilium belli spiritalis inquirant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII.3)
Brittaniarum uero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, peruersi auctoritate corrigantur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION