라틴어 문장 검색

hoc praecipit Homerus Ulixis exemplo, quem stetisse oculis in defixis immotoque sceptro, priusquam illam eloquentiae procellam effunderet, dicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:1)
Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장1)
Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis pleraque sumpserunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장68)
Nemo ex istis, quos purpuratos vides, felix est, non magis quam ex illis, quibus sceptrum et chlamydem in scaena fabulae adsignant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 30:5)
hinc auspicari regium capiti decus mos est Pelasgis, hoc sedent alti toro quibus superba sceptra gestantur manu, locus 'hic habendae curiae - hic epulis locus, libet reverti, nonne vel tristes lacus incolere satius, nonne custodem Stygis trigemina nigris colla iactantem iubis?
(세네카, 아가멤논 1:5)
numquam placidam sceptra quietem certumve sui tenuere diem;
(세네카, 아가멤논 2:2)
licuit pudicos coniugis quondam toros et sceptra casta vidua tutari fide - periere mores ius decus pietas fides et qui redire cum perit nescit pudor;
(세네카, 아가멤논 3:4)
Pelopia Phrygiae sceptra dum teneant nurus?
(세네카, 아가멤논 4:18)
licet et chorda graviore sones, quale canebas cum Titanas fulmine victos videre dei, vel cum montes montibus altis super impositi struxere gradus trucibus monstris, stetit imposita Pelion Ossa, pinifer ambos pressit Olympus, ades, o magni, soror et coniunx, consors sceptri, regia Iuno:
(세네카, 아가멤논 7:7)
Per te parentis memoriam obtestor mei, per sceptra terris nota, per dubios deos:
(세네카, 아가멤논 17:7)
sceptra praeripiet patri.
(세네카, Hercules Furens 1:31)
qui scelera terra quique persequitur mari ac saeva iusta sceptra confringit manu nunc servit absens fertque quae fieri vetat, tenetque Thebas exul Herculeas Lycus, sed non tenebit, aderit et poenas petet subitusque ad astra emerget;
(세네카, Hercules Furens 3:29)
Sed ecce saevus ac minas vultu gerens et qualis animo est, talis incessu venit aliena dextra sceptra concutiens Lycus.
(세네카, Hercules Furens 4:21)
aliena laudat, rapta sed trepida manu sceptra obtinentur;
(세네카, Hercules Furens 5:5)
dominare ut libet, dum solita regni fata te nostri vocent Agedum efferatas rabida voces amove et disce regum imperia ab Alcide pati ego rapta quamvis sceptra victrici geram dextra regamque cuncta sine legum metu quas arma vincunt, pauca pro causa loquar nostra, cruento cecidit in bello pater?
(세네카, Hercules Furens 5:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION