라틴어 문장 검색

Insigne visum est earum Caesaris litterarum initium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장1)
Mamercus dein Scaurus rursum postulatur, insignis nobilitate et orandis causis, vita probrosus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장6)
sed Parthis mittendi secretos nuntios validissimus auctor fuit Sinnaces, insigni familia ac perinde opibus, et proximus huic Abdus ademptae virilitatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 31장4)
nec quisquam ariete sacrificaverit, credito vexisse Phrixum, sive id animal seu navis insigne fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장8)
sed ubi diem ex die prolatabant, multis coram et adprobantibus Surena patrio more Tiridaten insigni regio evinxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장12)
erat medicus arte insignis, nomine Charicles, non quidem regere valetudines principis solitus, consilii tamen copiam praebere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장6)
* * nam Valerium Asiaticum, bis consulem, fuisse quondam adulterum eius credidit, pariterque hortis inhians, quos ille a Lucullo coeptos insigni magnificentia extollebat, Suillium accusandis utrisque immittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 1장1)
Vocantur post haec patres, pergitque Suillius addere reos equites Romanos inlustris, quibus Petra cognomentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장1)
nec quicquam publicae mercis tam venale fuit quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et cognita praevaricatione ferro in domo eius incubuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장3)
sedente Claudio circensibus ludis, cum pueri nobiles equis ludicrum Troiae inirent interque eos Britannicus imperatore genitus et L. Domitius adoptione mox in imperium et cognomentum Neronis adscitus, favor plebis acrior in Domitium loco praesagii acceptus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 11장5)
sin prospere egisset, formidolosum paci virum insignem et ignavo principi praegravem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 19장10)
insignia tamen triumphi indulsit Caesar, quamvis bellum negavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장4)
' longa post haec senecta, et adversus superiores tristi adulatione, adrogans minoribus, inter pares difficilis, consulare imperium, triumphi insignia ac postremo Africam obtinuit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 21장5)
insignia patrum, decora magistratuum ne vulgarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 23장11)
num paenitet Balbos ex Hispania nec minus insignis viros e Gallia Narbonensi transivisse?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION