라틴어 문장 검색

neque dux Romanus ultum iit aut corpora humavit, quamquam multi tribunorum praefectorumque et insignes centuriones cecidissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 73장8)
multisque patrum orantibus ponerent odia in perniciem itura, mansere infensi ac minitantes donec magistratu abirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 11장4)
Insigne visum est earum Caesaris litterarum initium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장1)
contra quibus infensus esset, metu ac sordibus conflictabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 8장7)
Quin et invectus in defunctum probra corporis, exitiabilem in suos, infensum rei publicae animum obiecit recitarique factorum dictorumque eius descripta per dies iussit, quo non aliud atrocius visum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 24장1)
Mamercus dein Scaurus rursum postulatur, insignis nobilitate et orandis causis, vita probrosus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 29장6)
sed Parthis mittendi secretos nuntios validissimus auctor fuit Sinnaces, insigni familia ac perinde opibus, et proximus huic Abdus ademptae virilitatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 31장4)
nec quisquam ariete sacrificaverit, credito vexisse Phrixum, sive id animal seu navis insigne fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장8)
igitur Sinnaces, quem antea infensum memoravi, patrem Abdagaesen aliosque occultos consilii et tunc continuis cladibus promptiores ad defectionem trahit, ad- fluentibus paulatim qui metu magis quam benevolentia subiecti repertis auctoribus sustulerant animum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장5)
sed ubi diem ex die prolatabant, multis coram et adprobantibus Surena patrio more Tiridaten insigni regio evinxit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장12)
erat medicus arte insignis, nomine Charicles, non quidem regere valetudines principis solitus, consilii tamen copiam praebere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장6)
* * nam Valerium Asiaticum, bis consulem, fuisse quondam adulterum eius credidit, pariterque hortis inhians, quos ille a Lucullo coeptos insigni magnificentia extollebat, Suillium accusandis utrisque immittit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 1장1)
adiungitur Sosibius Britannici educator qui per speciem benevolentiae moneret Claudium cavere vim atque opes principibus infensas:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 1장2)
nec quicquam publicae mercis tam venale fuit quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et cognita praevaricatione ferro in domo eius incubuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장3)
at si paterna Italico mens esset, non alium infensius arma contra patriam ac deos penatis quam parentem eius exercuisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION