라틴어 문장 검색

Ac sic, uno flexu modico in promptum dato, ceteris negatis, homo et rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 14:1)
si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clauom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 2:3)
Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri breuius, quia numquam in anticum statum reuertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 20:4)
Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio videtur, huic potissimum insistent;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 20:1)
si modo, quod primum est, non memoriae soli, sed rationi quoque insistit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 62:3)
nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, quum propria cujusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 65:1)
eumque, qui nosse propria potest, illa quidem non oportere negligere, sed his quoque insistere.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 73:3)
Nam quo celerius tempestates corripiunt, eo maturius auxilia, etiam cum quadam temeritate, rapienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 3:1)
Ac sic uno flexu modico in pronum dato, ceteris negatis, homo et rectus insistit, et aliquid ad necessaria opera curvatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 14:1)
si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clavum recipiat, ut eo insistente, circumactus modiolus delabi non possit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 2:3)
summisque digitis postea cruris ejus insisti:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 24:6)
hac vitium genera figuravit, quibus eadem ipsa mater ac parens primum radices velut quaedam fundamenta iecit, ut iis quasi pedibus insisterent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 11:2)
Nam duas regulas eius latitudinis, qua pastinator sulcum facturus est, in speciem Graecae litterae X decussavimus, atque ita mediae parti, qua regulae committuntur, antiquam illam ciconiam infiximus, ut tamquam suppositae basi ad perpendiculum normata insisteret;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 12:1)
Itaque si bos decubuit, utilissimum est pedes eius sic cingulis obligari, ne aut insistere aut progredi aut pasci possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:1)
deinde fasce sarmentorum incenso, cum iam ignis in favillam reddit, ferventi cineri bos cogitur insistere, ac pice liquida cum oleo vel axungia cornua eius linuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION