라틴어 문장 검색

tibi deserit h. oetam Oeta mons Thessaliae, in quo Her- cules exustus est volens, postquam se exuere non potuit tunica, Nessi centauri cruore tincta, et post in caelum receptus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 301)
exustus ager scilicet aestatis calore.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1071)
probatio autem opobalsami, ut dicit Plinius, haec est, si contra solem feratur et corruptum non sit, manum ferentis exurit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1192)
sceleratum nocens, omnia exurens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2567)
ubi oleae in oleastrum insitae non fuerint, etiam si incendio conflagrarint, exustae a trunco reviviscent et caesae reverti possunt atque ima similes revirescere terra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3123)
omnis autem purgatio aut per aquam fit aut per ignem aut per aerem, sicut et in sexto ait "aliae panduntur in- anes suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto infectum eluitur scelus aut exuritur igni":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 38916)
'sequamur' pro 'persequa- mur'. 'intactos' autem ait 'saltus', quod ante ipsum nullus latine carmen georgicum scripsit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 402)
intacta cervice indomitas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5391)
Nec enim ex novis, ut agricolae solent, fructibus est, unde tibi reddam quod accepi - sic omnis fetus repressus est exustus- que siti flos veteris ubertatis exaruit - nec ex conditis, qui iacent in tenebris et ad quos omnis nobis aditus, qui paene solis patuit, obstructus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 4장 2:3)
Tum Cotta Primum quidque videamus inquit et si id est primum, quod inter omnis nisi admodum impios convenit, mihi quidem ex animo exuri non potest, esse deos, id tamen ipsum, quod mihi persuasum est auctoritate maiorum, cur ita sit nihil tu me doces.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 7:1)
cuius is est tractus ductusque muri cum Romuli, tum etiam reliquorum regum sapientia definitus ex omni parte arduis praeruptisque montibus, ut unus aditus, qui esset inter Esquilinum Quirinalemque montem, maximo aggere obiecto fossa cingeretur vastissima, atque ut ita munita arx circumiectu arduo et quasi circumciso saxo niteretur, ut etiam in illa tempestate horribili Gallici adventus incolumis atque intacta permanserit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 17:2)
hoc magis animadversum est, quod intactus ab sibilo pervenerat Hortensius ad senectutem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 2 1:11)
nam P. Fabius nuper emit agrum de C. Claudio senatore, cui fundo erat adfinis M. Tullius, sane magno, dimidio fere pluris incultum exustis villis omnibus quam quanti integrum atque ornatissimum carissimis pretiis ipse Claudius . . .
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 6장 2:2)
Ilia est tunicula adhuc, ut apparet, intactis aureis plena.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 13:3)
quae salamandra supercilia tua exussit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION