라틴어 문장 검색

48. Cum fides una sit, profitenda est in omni puritate et integritate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:1)
Fidei integritas conectitur etiam cum imagine Ecclesiae virginis, cum eius fidelitate in sponsali amore erga Christum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 93:7)
"pudor per aurum solvitur, violatur auro integritas, pax occidit, fides perit, leges et ipsae intercidunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.67)
"praesto est pudicis nec patitur sacrae integritatis munera pollui."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis14)
Pax inde fugatis hostibus alma abigit bellum, discingitur omnis terror et avulsis exfibulat ilia zonis, vestis ad usque pedes descendens defluit imos, temperat et rapidum privata modestia gressum.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1179)
Sed quando sese esse indignam deputat matri meae Quae concedat, cuiusque mores toleret sua modestia, Neque alio pacto componi potest inter eas gratia, Segreganda aut mater a me est, Phidippe, aut Philumena:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 570)
neque sinam ut qui nobis, mater, maledictum velit Mea pertinacia esse dicat factum, haud tua modestia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 215)
frequentissime vero prooemium decebit et sententiarum et compositionis et vocis et vultus modestia, adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa nimium exserere non debeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 64:1)
nam saepe, qui adversus insectantem pugnassent, modestia mitigantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 58:2)
probi vero mores et anteactae vitae integritas nunquam non plurimum profuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 103:1)
quale est , integritas tua te purgavit, mihi crede, pudor eripuit, vita anteacta servavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 275:2)
super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 156:1)
Sed postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes, omnes trahere, domum alius, alius agros cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora facere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장6)
postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장7)
Neque illis modestia neque modus, contentionis erat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION