라틴어 문장 검색

Etenim verum exemplar mundi in intellectu humano fundamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:8)
et intellectum non contemnimus, sed regimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 313:5)
his modis, qui in usu sunt, nec magnos in scientiarum doctrinis et contemplatione progressus fieri, nec illas ad amplitudinem operum deduci posse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 317:11)
ita certe ipsa contemplatio rerum prout sunt, sine superstitione aut impostura, errore aut confusione, in seipsa magis digna est, quam universus inventorum fructus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 327:5)
Quare ex formarum inventione sequitur contemplatio vera, et operatio libera.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 8:9)
Historia vero naturalis et experimentalis tam varia est et sparsa, ut intellectum confundat et disgreget, nisi sistatur et compareat ordine idoneo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 34:1)
Itaque formandae sunt tabulae et coordinationes instantiarum, tali modo et instructione ut in eas agere possit intellectus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 34:2)
Id quoque licet fiat, tamen intellectus sibi permissus, et sponte movens, incompetens est et inhabilis ad opificium axiomatum, nisi regatur et muniatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 35:1)
super naturam datam primo facienda est comparentia ad intellectum omnium instantiarum notarum, quae in eadem natura conveniunt, per materias licet dissimillimas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 37:2)
Atque hujusmodi collectio facienda est historice, absque contemplatione praefestina, aut subtilitate aliqua majore.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 37:3)
Secundo, facienda est comparentia ad intellectum instantiarum, quae natura data privantur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 70:1)
Tertio facienda est comparentia ad intellectum instantiarum in quibus natura, de qua fit inquisitio, inest secundum magis et minus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 138:1)
Atque opus et officium harum trium tabularum Comparentiam instantiarum ad intellectum vocare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:1)
Ea tamen proculdubio erunt meliora aut praviora pro facultate et robore intellectus qui operatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:7)
At omnino Deo (formarum inditori et opifici) aut fortasse angelis et intelligentiis competit formas per affirmationem immediate nosse, atque ab initio contemplationis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 186:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION