라틴어 문장 검색

spernit obiectos sternit incautos;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 14:3)
pareo quidem, licet intempestiva videatur recordatio iocorum tempore dolendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 2:4)
incautissimus, quia credulus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 4:7)
Solverat Oebalio classem de litore pastor Dardanus incautas blande populatus Amyclas plenaque materni referens praesagia somni culpatum relegebat iter, qua condita ponto fluctibus invisis iam Nereis imperat Helle:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권7)
vocisque sonum pondusque tenentis, quodque fugit comites, nimio quod lumine sese Agat et in verbis intempestivus anhelet, miratur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권240)
at ille nocendi prodigus incautusque sui ruit omnis et ambas consumit sine lege manus atque inrita frendit insurgens seque ipse premit, sed providus astu et patria vigil arte Lacon hos reicit ictus, hos cavet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권297)
"rumpe pios cultus intempestivaque, rector, sacra deum:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권106)
"an ne prope limina clarum ingemat et votis intempestivus oberret?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권402)
Quidam de fratribus eiusdem Hagustaldensis ecclesiae, nomine Bothelm qui nunc usque superest, ante paucos annos, dum incautius forte noctu in glacie incederet, repente conruens, brachium contriuit, ac grauissima fracturae ipsius coepit molestia fatigari;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II. 1:2)
At tu, fallacis coniunx incaute puellae, Me quoque servato, peccet ut illa nihil.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 611)
nam ne errarent, manere iis bellum quod positum simuletur, et per occasionem eum incautos invasurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 540:2)
ex his Q. Fabium - tertio hic anno ante consul fuerat - principem in confertos Veientes euntem ferox viribus et armorum arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 513:2)
interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit, et cum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 52:1)
qui postquam intentos homines in eventum periculi alieni pro se incautos neglectis vigiliis stationibusque est adortus, prius paene cepit castra quam oppugnari hostes satis scirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 297:1)
primo proelio, quod ab Sempronio incaute inconsulteque commissum est, non subsidiis firmata acie, non equite apte locato concursum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 404:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION