라틴어 문장 검색

tum species ex aere vetus venerataque Nattae concidit, elapsaeque vetusto numine leges, et divom simulacra peremit fulminis ardor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 31:3)
hic ipse puer quem Caesaris nomen incitare videtur in Caesaris interfectores, quanti aestimet, si sit commercio locus, posse nobis auctoribus tantum quantum profecto potent, quoniam vivere et pecunias habere et dici consulares volumus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 6:1)
Antonius autem, noster familiaris, tanto se odio esse intellegit ut, cum interfectores suos domi comprenderit, rem proferre non audeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 23 2:7)
quo facto utrumque confessus est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei publicae revixissent, ego non revertissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 2장 2:3)
Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavit, quorum interfectores implerunt orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum - auderet enim dicere, cum patriam periculo suo liberasset - cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 1:5)
huius ergo interfector si esset, in confitendo ab eisne poenam timeret quos liberavisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 1:9)
nec enim potest esse miser quisquam sensu perempto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 88:7)
sin autem perimit ac delet omnino, quid melius quam in mediis vitae laboribus obdormiscere et ita coniventem somno consopiri sempiterno?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 116:2)
Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos Firmo animo et luctum lacrimis finire diurnis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 65:10)
non enim iudicio domini sed scelere perimuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 14 5:3)
Referebatur de libertis Afrani Dextri consulis incertum sua an suorum manu, scelere an obsequio perempti.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 12:1)
Utrumne sententiae duae collatis viribus novissimam periment, an separatim una quaeque tantundem quantum altera valebit, nec magis poterit cum secunda prima conecti quam secunda cum tertia?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 17:3)
Quid, quod prima sententia comprobata ceterae perimuntur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 22:1)
hanc ferus, Odrysiis inopino Marte peremptis, cepit et in regem sustulit arma Getes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 89)
simili pinus quem morte peremit ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION