라틴어 문장 검색

neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentes furtim decor ille discentibus traditus prosequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 400:2)
nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio, gestus, pronuntiatio, vultus, motus desiderentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:2)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
nam et clamant ubique et omnia levata, ut ipsi vocant, manu emugiunt, multo discursu, anhelitu, iactatione gestus, motu capitis furentes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 181:2)
haec cuncta corrumpit ac propemodum perdit indecora vel voce vel gestu pronuntiatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 34:1)
nam est suus et in gestu modus, et vitanda, utique maxime, concisa nimium et velut articulosa partitio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 274:2)
cum praesentibus vero ingens dimicatio est, ideoque velut duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et interrogationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 34:1)
ea res suggeret materiam interrogationi et veluti tela ad subministrabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 39:2)
sic fit, ut aut constent sibi aut, si quid titubaverint, opportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione velut in gradum reponantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:3)
nec nimium instare interrogationi,ne ad omnia respondendo testis fidem suam minuat, sed in tantum evocare eum, quantum sumere ex uno satis sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 47:2)
hoc non alio modo fieri potest quam longius interrogatione repetita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 48:2)
patronorum in parte expeditior, in parte difficilior interrogatio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 53:1)
prudens vero et constans vel tanquam inimicus et pervicax dimittendus statim vel non interrogatione, sed brevi interlocutione patroni refutandus est aut aliquo, si continget, urbane dicto refrigerandus aut, si quid in eius vitam dici poterit, infamia criminum destruendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 57:4)
omnis autem interrogatio aut in causa est aut extra causam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 58:3)
in quibus adeo scitae sunt interrogationes, ut, cum plerisque bene respondeatur, res tamen ad id quod volunt efficere perveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 59:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION