라틴어 문장 검색

Uxoris fraudes, furisque sophismata, terror Nuntiat, insultus hostis, juguloque minaces Mentitur gladios, et flumina dira potentum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 53:10)
Petrus vero statura pusillus, sed sermone et corde magnus, in praesentiam imperatoris cum solo Folkero introducitur a legatis ipsius imperatoris, uti videret si esset sicut de illo fama erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 32:1)
Ad portam vero Meseburg et ejus praesidium, gratia regis Calomani venientes, honorifice introducti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 48:2)
Cui dux ex rogatu imperatoris cum viginti primoribus de suo assumpto exercitu occurrit, ut eum ad imperatoris praesentiam sub firma fide introduceret, priusquam arma reponerent, aut tentoria collocarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:2)
Hujus tam egregii et nominatissimi principis adventus fama, ut aures senatorum urbis penetrarat, [0449B] gaudium et jucunditas facta est in universis qui audierant, ac in tubis et omni genere musicorum tam majores quam minores in occursum ejus convenerunt omni honore et gaudio, sicut tantum decebat virum, urbi introducentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:1)
Delatores praedicti audientes quia ab Arthesia fama obsidionis suorum ad principem Godefridum, Boemundum caeterosque pervenerat, et quia ad subveniendum consilium inierant, festinato ad castra [0455D] Turcorum redierunt, jam Romanos Francigenas et Teutonicos in proximo adventare nuntiantes;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 60:2)
quatenus si aliqua vis adversariorum latuisset, nuntiaretur catholicae legionis ducibus et principibus, ut ad arma, loricas et parandos cuneos quantocius properarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:4)
- Boemundus et comites ejus dum pontem hostibus incommeabilem facere nituntur, partim caesi partim laesi sunt, et hoc duci Godefrido flebiliter nuntiatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 125:3)
Dux vero his auditis, nuntios per universa misit tentoria nuntiare famam tam crudelem, et ut parati essent ad omnia nunc sibi adversantia.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:1)
Unde ad arcem Sansadoniae nuntios assidue dirigebant, quatenus si quando persentiret Christianos armari, aut hortari ad pugnam, eis nuntiaret, eo quod ab arce, in supercilio montis sita, spectaculum rerum universarum undique in urbe habuerit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 96:6)
acies Boemundi in mortis articulo posita Godefrido duci nuntiatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 99:2)
His itaque in locis dum moram facerent, nuntiatum est illis quomodo Boemundus, avaritia aggregandi et acquirendi insaturatus, Laodiceam, urbem et habitationem catholicorum Graecorum, longa obsidione occupasset;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:1)
Boemundum enim procul abstitisse, et abhinc usque ad dimidium milliare consedisse, eis nuntiatum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:4)
[0578D] inter quos ipse dux et episcopus Venetiarum, et eorum primates, introducti sunt ad salutandum ipsum ducem, videndum et colloquendum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:2)
ubi nuntiatum est illi, omnes procul dubio illic convenisse adversarios ad prohibendum transitum, et in crastino ad committendum praelium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION