라틴어 문장 검색

Ob quae conicio eum, qui propria non nouit, communia tantum debere intueri;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 73:2)
Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 15:3)
Neque Hercules satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum et ad eum derigere curationem, siue supersunt uires seu desunt seu quidam alii affectus interueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 11:1)
Intueri quidem etiam ista oportet, sed eis non omnia credere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 7:3)
satisque esse, quaedam communia morborum intueri.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 54:5)
Ob quae concipio, eum, qui propria non novit, communia tantum intueri debere;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 73:2)
quum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 15:5)
Neque hercule satis est, ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum, et ad eum dirigere curationem;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 11:1)
Igitur intueri quidem etiam ista oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 7:3)
omne futurum despicitur suadentque brevem praesentia fructum et ruit in vetitum damni secura libido, dum mora supplicii lucro serumque quod instat creditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:34)
fultaque despiciens auro laquearia dives tutior Aeoliis mallet vixisse cavernis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:74)
Mavortia matris nobilitas spoliis armisque exultat avitis inmensamque trahit Celerini robore lucem, qui quondam Meroën iussus Nilumque tueri, cum sibi post obitus et Parthica fulmina Cari sceptra daret miles rebusque imponere vellet, despexit fremitus et praetulit otia regno;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae43)
despicis ergo tuum, si fas est credere, vatem perfidus, et spatio debilitatur amor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium8)
nil opis externae cupiens, nil indiga laudis, divitiis animosa suis inmotaque cunctis casibus ex alta mortalia despicit arce.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:2)
Torquati despice mores.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:246)

SEARCH

MENU NAVIGATION