라틴어 문장 검색

illic iniussae veniunt ad mulctra capellae refertque tenta grex amicus ubera nec vespertinus circumgemit ursus ovile nec intumescit alta viperis humus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1619)
nam et cedere praecipiendi partibus indignantur et velut iure quodam potestatis, quo fere hoc hominum genus intumescit, imperiosi atque interim saevientes stultitiam suam perdocent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 37:4)
praecipue vero illa infigat animis, quae in oeconomia virtus, quae in decore rerum, quid personae cuique convenerit, quid in sensibus laudandum, quid in verbis, ubi copia probabilis, ubi modus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 319:1)
quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium, nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traiicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 51:1)
consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 73:9)
(consumptis enim lacrimis tamen infixus haeret aninmo dolor) bona, inquam, Cn.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 183:4)
saepe tamen est vehemens aliquis sensus verbo, quod si media parte sententiae latet, transire intentionem et obscurari circumiacentibus solet, clausula positum adsignatur auditori et infigitur, quale illud est Ciceronis, tibi necesse esset conspectu populi Romani vomere postridie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 286:1)
sed docere et infigere animis res semper cupit, quod minime festinantium opus est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 391:3)
hac instamus, inculcamus, infigimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 258:5)
Quicquid infixum et ingenitum est, lenitur arte, non vincitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 1:7)
plus est flamma et eculeus et lammina et vulneribus ipsis intumescentibus quod illa renovaret et altius urgeret inpressum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 19:2)
Ergo infigi debet persuasio ad totam pertinens vitam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 44:1)
infigi volunt sectae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:5)
Quare nisi quia infixa nobis eius rei aversatio est, quam natura damnavit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:1)
recede, Phoebe, iam non sum tua, extingue flammas pectori infixas meo.
(세네카, 아가멤논 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION