라틴어 문장 검색

Respondebimus ad singula quae in occulto admittere dicimur, quae illos palam admittentes invenimus, in quibus scelesti, in quibus vani, in quibus damnandi, in quibus inridendi deputamur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 2:1)
paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere edepol coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed me castor a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VI 7:1)
Cumque ille demiratus aliena haec esse a poetis et haud usquam inveniri in carminibus Ennii diceret, ego hos versus ex octavo Annali absentes dixi, nam forte eos tamquam insigniter praeter alios factos Pellitur e medio sapientia, vi geritur res;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, X 5:2)
et secundum rhetoricam disciplinam dicit se verba invenire non posse, quibus eius exprimat laudes, cum dixerit 'o decus Italiae, virgo':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5082)
Verum est quod dicitis, quod quanto maior alicuius dignitas invenitur, tanto maior est delinquentis occasus non quidem quo ad Deum sed quo ad male loquentis vulgi opinionem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 26:2)
ortus enim erat de Gothis et Iutis, de semine scilicet Stuf et Wihtgar, duorum fratrum et etiam comitum, qui, accepta potestate Uuectae insulae ab avunculo suo Cerdic rege et Cynric filio suo, consobrino eorum, paucos Britones eiusdem insulae accolas, quos in ea invenire potuerunt, in loco, qui dicitur Guuihtgaraburhg, occiderunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 2 5:5)
cana fides et vesta subaudis 'erit'. canam autem Fidem dixit, vel quod in canis hominibus invenitur, vel quod ei albo panno involuta manu sacrificatur, per quod ostenditur fidem debere esse secretam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2921)
quidam hyadas ab Hyante fratre, quem inventum extinctum usque ad mortem doluerunt, dictas putant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 74412)
sane dicitur quodam tempore patera aurea in Arethusa inventa, quam olympionices in Alpheum miserat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 44)
argutae serrae stridulae, sonorae, ut "arguto pectine". et dicitur Perdix, sororis Daedali filius, invenisse circinum et serram.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1433)
cui quidem portenti simile esse visum est posse aliquem inveniri oratorem, qui aliquid mali faceret dicendo obessetque ei, quem defenderet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 298:3)
frequentissimo senatu nuper in Capitolio senator inventus est qui Milonem cum telo esse diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장 2:8)
virtutis magistri, philosophi, inventi sunt, qui summum malum dolorem dicerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 28:1)
dīc mihi’ inquit ‘ubi parentēs inventūrus sim.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Venusiam revīsit24)
ad cuius voluptates nihil equidem quod addi possit invenio, nisi ut sensus nos quidem dicamus plures.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 212:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION