라틴어 문장 검색

tantumne licebit invidiae?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum5)
dum gentibus ille confligit, vigili tu prospicis omnia sensu, ne quid in absentem virtutibus obvia semper audeat invidiae rabies neu fervor iniquus, ne qua procul positis furto subsederit armis calliditas nocitura domi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae111)
nil licet invidiae, Stilicho dum prospicit orbi sidereusque gener.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:141)
insidias superum, cognatae vulnera cernis invidiae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:118)
Invidiae quondam stimulis incanduit atrox Allecto, placidas late cum cerneret urbes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:9)
hinc publica commoda suadent, hinc metus invidiae.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:114)
cadat iste minacis invidiae cumulus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:147)
solus hic invidiae fines virtute reliquit humanumque modum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:24)
est aliquod meriti spatium, quod nulla furentis invidiae mensura capit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:28)
quae cuncta sua manu perscripserat Augustus addideratque consilium coercendi intra terminos imperii, incertum metu an per invidiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 11장13)
ille moderan- dos feminarum honores dictitans eademque se temperantia usurum in iis quae sibi tribuerentur, ceterum anxius invidia et muliebre fastigium in deminutionem sui accipiens ne lictorem quidem ei decerni passus est aramque adoptionis et alia huiusce modi prohibuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 14장3)
simul probra in legatum cumulant, caelum ac deos obtestantur, nihil reliqui faciunt quo minus invidiam misericordiam metum et iras permoverent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 21장5)
mox disiectis quorum per umeros sustinebatur, praeceps et singulorum pedibus advolutus tantum consternationis invidiaeque concivit, ut pars militum gladiatores, qui e servitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam vincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장2)
sed nihil aeque flexit quam invidia in Treviros:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 41장9)
nec Caesar arcebat, quando nullo ipsius iussu penes eosdem saevitia facti et invidia erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 44장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION