라틴어 문장 검색

Itaque nos aut insolentia iracundos facit aut ignorantia rerum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 169:1)
Quales sunt hostium vel ferarum caede madentium aut ad caedem euntium aspectus, qualia poetae inferna monstra finxerunt succincta serpentibus et igneo flatu, quales ad bella excitanda discordiamque in populos dividendam pacemque lacerandam teterrimae inferum exeunt:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:1)
Ne quem fallat tamquam aliquo tempore, aliquo loco profutura, ostendenda est rabies eius effrenata et attonita apparatusque illi reddendus est suus, eculei et fidiculae et ergastula et cruces et circumdati defossis corporibus ignes et cadavera quoque trahens uncus, varia vinculorum genera, varia poenarum, lacerationes membrorum, inscriptiones frontis et bestiarum immanium caveae - inter haec instrumenta collocetur ira dirum quiddam atque horridum stridens, omnibus per quae furit taetrior.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 20:1)
Ferarum, me hercules, sive illas fames agitat sive infixum visceribus ferrum, minus taetra facies est, etiam cum venatorem suum semianimes morsu ultimo petunt, quam hominis ira flagrantis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 24:1)
Iracundus dominus quot in fugam servos egit, quot in mortem !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 31:3)
Magis adhuc proderunt summissi et humani et dulces, non tamen usque in adulationem, nam iracundos nimia assentatio offendit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 51:2)
Caelium oratorem fuisse iracundissimum constat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:2)
Studia quoque graviora iracundis omittenda sunt aut certe citra lassitudinem exercenda, et animus non inter plura versandus, sed artibus amoenis tradendus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 56:1)
Non vis esse iracundus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 67:3)
nunc facit nos iracundos iniqua nostri aestimatio et quae facere vellemus pati nolumus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 74:2)
" Exigo," inquit, " poenas ab homine iracundo."
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 76:4)
Nihil ergo habet in se utile taeter iste et hostilis adfectus, at omnia ex contrario mala, ferrum et ignes.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 234:1)
Ex hoc malo dependet illud taeterrimum vitium, auscultatio et publicorum secretorumque inquisitio et multarum rerum scientia, quae nec tuto narrantur nec tuto audiuntur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 116:1)
quod si vobis exercere taetram istam licentiam placet, alter in alterum incursitate.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 147:4)
est prorsus iste gentis armiferae furor, odisse Veneris foedera et castum diu vulgare populis corpus, o tetrum genus nullaque victum lege melioris soli!
(세네카, 파이드라 13:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION