라틴어 문장 검색

nam post datum augurium quo animi omnium perturbati sunt, et post eius orationem Tolumnius tela contorsit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6323)
'misceri' autem perturbari, ut "miscet agens telis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3582)
Idem si praeteriens aspexerit erectos intuentis iudices, ut aut doceri de re idque etiam vultu probare videantur, aut ut avem cantu aliquo sic illos viderit oratione quasi suspensos teneri aut, id quod maxime opus est, misericordia odio motu animi aliquo perturbatos esse vehementius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 54장 2:4)
Quo in genere, ut in his perturbem aetatum ordinem, nuper L. Quinctius fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 3:4)
Alterum genus est eorum, qui quamquam premuntur aere alieno, dominationem tamen expectant, rerum potiri volunt, honores, quos quieta re publica desperant, perturbata se consequi posse arbitrantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 19:1)
Atque ibi vehementissime perturbatus Lentulus tamen et signum et manum suam cognovit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 12:2)
quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 60:1)
ut enim mortis metu omnis quietae vitae status perturbatur, et ut succumbere doloribus eosque humili animo inbecilloque ferre miserum est, ob eamque debilitatem animi multi parentes, multi amicos, non nulli patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, sic robustus animus et excelsus omni est liber cura et angore, cum et mortem contemnit, qua qui affecti sunt in eadem causa sunt, qua ante quam nati, et ad dolores ita paratus est, ut meminerit maximos morte finiri, parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium nos esse dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e vita, cum ea non placeat, tamquam e theatro exeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 64:3)
quoniam enim natura suis omnibus expleri partibus vult, hunc statum corporis per se ipsum expetit, qui est maxime e natura, quae tota perturbatur, si aut aegrum corpus est aut dolet aut caret viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 64:10)
nam et perturbatis animis inducuntur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 70:4)
quibus intellegis resistendum esse, ne perturbentur religiones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 60:3)
Fortis vero animi et constantis est non perturbari in rebus asperis nec tumultuantem de gradu deici, ut dicitur, sed praesenti animo uti et consilio nec a ratione discedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 104:3)
a quibus non modo animi perturbantur, sed etiam corpora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:5)
Maxime autem perturbantur officia in amicitiis, quibus et non tribuere, quod recte possis, et tribuere, quod non sit aequum, contra officium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 53:1)
Regulus vero non debuit condiciones pactionesque bellicas et hostiles perturbare periurio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 139:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION